| avis eiusdem naturæ & proprietatis: quippe cum vocem edere voluerit, caput in |
| aquis ponit, & illic instar rugitus clamorem emittit. In faucibus enim quosdam |
| habet folliculos, quibut cibum primo concipit, & post horam in ventrem mittit, |
| ibique eum digerit inexplebile animal. Plinius dicit, quod multas simul escas recondit. | Onacrotal’ Esa. 34. notatur. |
| Ideoque Dominus per Esa. cap. XXXIIII. civitati desolandæ comminatur his verbis: |
| Non erit transiens per eam, & possidebunt eam onocrotalus, & ericius, & ibis, | Animalia diri portenti. |
| & corvus habitabunt in ea. Omnia hæc animalia diri portenti signa sunt. Nec dissimles |
| onocrotalis osinæ aves perhibentur: quæ magnitudine cygnis comparatæ, fluvios | Osinæ aves. |
| ac piscinas inhabitant, rostrum habentes magnum, & a gutture vsque ad pectus instar sacci |
| receptaculum longum, & amplum: in quo magnam simul reponunt copiam piscium, |
| vt scilicet paulatim digestis cibis, paratam escam reperiant, quo ingluuiem, licet insatiabilem, | Famelicæ bestiæ plures in aquis. |
| sedent. Neque tales famelicæ bestiæ alibi, quam in aquis, vbi copia piscium |
| reperitur, grassari solent. Est etiam bestia Botaurus appellata, quæ similem | Botaurus. |
| onocrotalo naturam habet, vt Vincen. in spe. nat. lib. XVI. cap. XLIII. |
| diffusius affirmat. |
|
|
De Avibus sub nive reclusis. |
CAP. XXXIII. |
|
| SVNT in Septentrionalibus terris galli sylvestres, quantitate | Galli sylvestres phasianis marjores, sed nigerrimi. |
| similes phasianis, licet multo breviore cauda, & ab |
| soluta nigritia in toto corpore, & candentibus aliquot |
| pennis in extremitate alarum, & caudarum. Mares rubea |
| & eminenti crista, fœminæ vero humili ac lata, colore |
| griseo decorantur. Hæ aves mirabili natura sustinent |
| frigus immensum in nemoribus, vti anates in aquis, prout |
| supra dictum est cap. de anate. Verum cum nives instar |
| collium terræ superficiem vbique cooperiunt, ramosque arborum |
| diutius deprimunt, & condensant, certos fructus betulæ arboris ( Gatulo |
| Italice dictæ )in forma longi piperis vorant, & glutiunt indigestos: idque tanta | Aves sub nivibus latitantes. |
| aviditate, ac quantitate, vt repletum guttur toto corpore majus appareat. Deinde |
| partitis agminibus sese inter medios nivium colles immergunt, præsertim in Ianuario |
|