| per omnia imitantur: item aliæ boum mugitum. Item aliæ, quæ equorum hinnitum |
| faciunt, vt a pascuis abigant inimicum. |
|
|
De Avibus ignoti nominis in Lacu albo. |
CAP. XLV. |
|
| LACVS albus inter Scricfinnos, & Biarmos, ac Moschovitas | Lacus albus. |
| versus polum Arcticum situs, dominiorum & gentium |
| terminos habet, longus & latus, adeoque piscosus, vt |
| quibusuis piscatoribus, æstivo præsertim tempore, exhibeat |
| se sine sui diminutione liberalem. Quare ad eum | Lacus inexhaustus piscibus. |
| multæ gentes accedunt, domesticam provisionem ex eius |
| abundantia facturæ per totum annum. In eo lacum, & penes |
| eum habitant infinitæ species avium, continuum garritum |
| fere sex mensibus sub clarissima luce dierum ac noctium, |
| vsque ad grave fastidium emittentium. Quædamque earum ignoti nominis sunt, | Quæstus e plumis. |
| & maxime mollium plumarum, vt incolæ eas venantes, exinde acquirant ingentem |
| quæstum. Opus enim est in his regionibus frigidissimis, pro arcendo gelu vti plumis, | Remedia arcendi frigoris. |
| & mollibus lectis, præcipue pro adventitiis viatoribus, qui talibus asperitatibus |
| non sunt assueti. Cernuntur hic diversorum hominum habitus, in navibus |
| (Strudzar, & Haapar dictis ) Moschovitarum scilicet, Finnonum, & Scricfinnorum, |
| quibus stante regionum pace, pacifica est compiscatio ineunda, vt nulli (quod |
| mirum est ) injuria pro quæstu, seu captura piscium, aut avium irrogetur: nisi furto | Furta rara propter lucem. |
| (quod raro accidit propter continuam lucem ) aliquid ablatum fuerit, aut falsificatum. |
| Gens enim illa Moschovitica more Græcorum astuta est, & varia in |
| verbis. Videntur etiam aves onocrotali, saccum sub gutture habentes, |
| ne & deesse videatur inexplebilis avis: de quo suo loco, |
| sicuti & corvo, & reliquis nonnihil fuerat allegatum. |
| Item in hoc lacu infiniti cygni, anates, |
| & anseres reperiuntur. |
|