Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XIX. De avibus - Cap. XLVIII. De Auibus nocturnis, & earum cibis
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
![]() |
NON putavi fas esse, præterire nocturnas volucres, quia, | |
vt reliquæ supradictæ, ita & hæ ad decorem vniversi a summo | |
Creatore sunt productæ. Offertur autem in primis | |
Bubo. | bubo Septentrionalium tenebrarum observator, avis diri |
ominis, vt Virgilius asserit: | |
Ignavus bubo dirum mortalibus omen Affert, &c. | |
Lunam tamen clarissimam intuetur, vt aquila solem. | |
Sed quia visum in meridie habet debilissimum, corvos | |
sustinet hostes atrociores: verum sibiinvicem adversantur | |
Furtum alternatum. | in nidis. Nam vti corvus meridie comedit ova bubonis, ita bubo |
Generatio rapax non decrescit. | ova corvi de nocte: neque sic decrescit generatio rapax. Cæteræ etiam aves bubonem |
deplumant, verum resupinus fortissimis vnguibus se defendit, maxime minoris generis | |
bubo: majores vero in rupibus, & desertis, & vmbrosis arboribus tempore | |
Descriptio bubonis. | præsertim æstivali manent, cum hyeme arcibus, ac turribus Ecclesiarum horrisonam |
semper ingerunt vocem. Visum habet flammeum, aures cuneatis plumis elevatas, | |
Otis. | vngues acutissimos: nunquam volans quo libet, sed transversus aufertur. Otis est |
avis bubone minor, noctuis major, auribus plumeis eminentibus. Aliarum avium | |
imitatrix, ac parasita reputatur, et saltatrix: & facile capitur. Mures persequitur, quia | |
Aves nocturnæ lucernis capiuntur. | cadaveribus, & carnibus vivit. Capiuntur hæc nocturna avium genera per lucernas |
accensas in horreis rusticorum: ibi enim congregantur, ob quæstum, & pastum murium | |
latitantium. Mortua otis in stabulis, super equos suspensa, creditur eos ab | |
Vlula. | ægritudinibus præservare. Vlula est avis a planctu luduque nominata: cum enim clamat, |
fletum imitatur. Augurum judicio ad dexteram volans, & tacens, prosperitatem | |
Vespertiliones. | significat: gemens tristitiam. Vespertiliones aves agrestes, pedes avium habent, |
caudam carentes, alas membranaceas e corio indistinctas: dentibus vt mures. Victum | |
nocte quærunt. Pullos pariunt lacte nutriendos: quod nullis aliis volucribus est concessum. | |
Vbera admoventes(tesse Plin. lib. X. cap. LXl. ) gemellos volitant amplexae | |
Caprimulgi. | infantes, secumque deportant. Culices gratus eis pastus. Caprimulgi nocturni fures |
sunt, interdiu visu carentes. Pastorum stabula intrant, caprarumque vberibus advolant | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>