|
| turrita insuja dicitur: caius latitudinis elevatio est circiter 82. grad. longitu. 42. |
| Est autem hoc oppidum in loco plurimum amœno, & commodo situatum: nec | Thorna emporium valde frequentatum. |
| aliud emporium frequentius in toto tractu suppolari, quam est hæc Thorna. Ad ipsam |
| enim confluunt Russi albi, Lappones, Biarmi, Bothnienses, Finni, Sueci, |
| Tavasti, Hessingi, & complures alii, e partibus Norvegiæ, per altissimos montes, | Nomina gentium. |
| & vastas solitudines, ac Iempthiam regionem: & hi omnes, partim oblongis |
| naviculis, incitatissimis fluviorum casibus aptatis, partim curribus domitorum |
| rangiferorum instar cervorum vtuntur, partim etiam pandis perticis, quibus conspersa |
| nivibus juga montium cito superant, celerique allapsu concurrunt, vti in principio |
| hujus voluminis explanatum reperitur. |
|
|
De multitudine Piscium hujus Emporii. |
CAP. II. |
|
| COMPORTATI pisces diversarum specierum e piscaturis |
| superiorum fluminum in hunc locum, mercatoribus | Rerum commutatio vbi exercetur. |
| longinquarum provinciarum rerum commutationem venundantur: |
| & hoc in colligatis fasciculis quingentarum |
| gravium librarum, quod pondus illic est vsitatius: & præterea | Piscium diversitas. |
| in maximis vasis sale conditi pisces, seu alio modo |
| suavioris saporis conciliandi gratia fumigati. Ad hanc insulam | Nomina locorum. |
| frequentiorem navigationem Holmenses, Aboënses, |
| Raugmenses, & Eregrundenses, quotannis in maximo |
| capiendo lucro instituunt, ac mercimonia non pecuniarum numeratione ( eo quod | Nummi quo in loco non æstimantur. |
| gens illa nummos non æstimat) sed commutatione rerum necessariarum, prout libro |
| IIII cap. V. fuit enarratum, distrahunt. Et id quidem fit, quia ad hoc emporium ob |
| populi simplicitatem, ac credulitatem, plerumque a dolosis mercatoribus importata | Moscovitarum gens astuta. |
| moneta, deprehensa sit falsa, vafro præsertim irigenio Moschovitarum, qui illuc circa |
| æstivale solstitium (vti ego M. D. XIX. vidi )in magno numero, navigia in |
| humeris aliquando inter distantes aquas portantes, concurrere solent. Sed dolus eorum | Dolus punitur. |
| cum detegitur, repentinam illico recipit vltionem, prout superius lib. VI. cap. XIII. |
| clarius patebit intuenti: vbi etiam de damnis vilissimæ monetæ plura dicuntur. |
|