| multitudine voluuntur in lacu Benaco , in agro Veronensi , mense fere Octobri, | Anguillæ glomeratæ in lacu Benaco. |
| videatur Plinius lib. IX. cap. XXII. vt in excipulis eius fluminis, ob hoc |
| ipsum fabricatis , singulorum millium globi reperiantur. |
|
|
De æstiva Piscatione, & Aucupio |
CAP.XI |
|
| DVO præcipue observare solent providi piscatores, vt in | Piscatores duo observare debent. |
| aurora ante solis ortum , quando visus piscium maxime |
| fallitur , gregatinique cibaria quærunt , & cum magno |
| silentio piscari possint . Imago igitur superioris hominis, | Aucupium,& piscatura simul fiunt. |
| duobus officiis, exercitiisque notatur , aucupis videlicet , |
| & piscatoris . Aucupis , ob maximam aquatilium |
| avium multitudinem, anatum , fulicarum , & mergorum: |
| quæ æquo eventu, laboreque super caput callide rapiuntur, |
| vt inferius pisces in aquis . Eliguntur ad hoc perficiendum |
| aridi fungi betulini ligni , quos maximos ea regio gignit : qui per vadosas aquas |
| projiciuntur, vt vagantes aves sint securiores . Auceps autem magno fungo,vti galea , |
| caput contectus , ac mentotenus stagnum ingressus , insidias eis vt struat , ad |
| volucrum natantium agmen progreditur : hæ viso fungo capiti aucupis imposito, |
| persuasum sibi habentes , vnum esse e reliquis natantibus , appropinquantes manum |
| ipsius aucupis intercipiuntur : & ita successive plures accedunt , similiter interficiendæ. |
| Nam auceps exerta sensim manu,volucrem incautam cæco raptu pedibus | Volucres non fugiunt a capiente. |
| prehendit, & demersam subtrahit in manticam ad id præparatam . Cæteræ volucres |
| sua sponte subnatasse comitem arbitratæ , quærendi victus causa ( vti solent) nil solicitæ , |
| omnes suum inter prosequuntur , vt sic in aucupis & ipsæ manus cadant . |
| Quod autem altera manu amplo casse piscatur, non frustra agit : quippe aquam pedibus |
| eius turbata, piscium oculos alioquin debiles, debilissimos facit, adeoque incautos | Piscium multitudo capitur variis instrumentis |
| reddit, vt vltro in retia tendant . Præterea hamo post tergum ,brachiumque longo |
| fune dimisso, non importune piscatur. Vbique etenim tanta piscium occurrit multitudo, |
| vt quibuscunque piscariis instrumentis , etiam singulis membris applicatis , facilime |
|