|
| VISVM est autori in libro De naturis rerum asserere,quod |
| halec est piscis marinus, admodum parvus in Occiduo mari, |
| quod mediterraneum est inter Britanniam & Germaniam. |
| Cumque vnumquodque fere genus piscium marinorum habeat |
| suum tempus , quo sit bonum & delectabile , hoc ab | Halec quo tempore bonum. |
| Augusto ad finem Octobris copiam sui præbet : gratique saporis |
| tum temporis esse , cunctis qui eo vescuntur, notum |
| relinquitur . Recenter captus, delicatior videtur: salsus autem | Sapor salsus durabilior. |
| in vsus hominum vltra quam alii pisces (præter salmones ) |
| integer durare potest . Omnium fere piscium solus aqua vivit , quod Albertus |
| lib. XXIIII. De animal. negat. Ductus extra aquam statim expirat , nulla mora |
| inter aëris contactum & eius expirationem, quando aqua extrahitur,visa.Oculi eius |
| instar luminis noctu lucent in mari: immo quod magis est,hujus piscis maximo motu , |
| & reflexu vasti sui agminis , quasi fulgura & coruscationes per æquora excitata |
| apparent , fulgura halecis communiter nuncupata. Vbicunque super aquas in mari | Fulgura halecis. |
| lumen videt, gregatim adnatat , & hoc astu ad retia statis temporibus allicitur,quasi |
| paratus ad capiendum,vt jussu Dei ( qui dat escam in tempore opportuno) ad vsum |
| & nutrimentum infinitorum hominum rapiatur . Hyberno tempore in abdito maris |
| ad consuetum terminum , vsque dum capiatur , se abscondit. Appropinquat etiam | Halec accedit littora. |
| littoribus propter contemplandos ignes copiosos,ante tentoria mercatorum accensos, |
| veluti in militaribus castris . Est & halec longitudine vnius palmæ in mari Bothnico |
| versus Thornam , quod non minus quam ante dictum, gratissimi est saporis | Halec parvuum, sed grati saporis in Bothnico mari. |
| & nutrimenti : atque hoc fere omni tempore capitur , maxime in æstate & autumno, |
| ac hyeme sub glacie. Tanta etiam (referente Alberto in lib.De animal.) multitudine |
| post æquinoctium autumnale capitur,quod funes retium scindere oporteat.Hic |
| piscis non habet intestinum nisi jejunum, et ideo in ventre eius nihil invenitur: tamen |
| propter hoc sola aqua haud vivit, quemadmodum superius notantum est . In hoc genere |
| piscium fœminæ vulgi æstimatione carius emuntur,quia ova earum stomachum | Fœminæ halecis carius comparantur. |
| satiant , dum stato tempore a piscibus veniet abstinendum : quod & similiter aliorum |
| piscium ova , vt salmonum, & quos Gothi siick vocant,faciunt. Denique mas |
| & fœmina eandem afferunt vtilitatem, sale, sole, & vento siccati , tanquam paratior |
| esca ad præsentissimum vsum . De halece Schoningiæ Celtes loquitur : | Celtes. |
| Oceanum Codanumque videns , vbi Scandia dives |
| Haleces totum mittit piscosa per orbem. |
|
|