| IN eadem præterea insula Islandiæ tanta butyri saliti, ob | Butyri copia. |
| pecudum multitudinem, & pascuorum vbertatem, reperitur |
| copia, vt non sufficientibus vasis aut tonnis, cistas vel capsasex | Capsæ ligneæ butyri 30. pedum. |
| odprisero ligno confectas, XXX. vel XL. pedum |
| longitudine, IIII. vero, vel V. altitudine, quotanms |
| pluribus in locis repleant, atque in domesticum vsum |
| immo & mercatorum commutationem conservent. |
| Piscibus enim tostis, hujusmodi butyro inunctis, loco panis |
| frequentius vtuntur: Vnde etiam Ichthyophagi appellati, |
| prout inferius dicetur de structuris ex ossibus & costis marinarum beluarum. |
| Capsæ autem hujus abundantis butyri, reperiuntur in Abbatia Helgafiel | Helgafiel abbatia. |
| gentis idiomate appellata: quæ in butyro, & piscibus siccis, quasi melioribus thesauris, |
| est fundata, quemadmodum & duæ Ecclesiæ Cathedrales Scalholdensis, et Holensis, | Scalholdenssis & Holensis cathedrales ecclesiæ. |
| vna cum nobilium mansionibus plurimis, habentibus similem proventum. |
| Pro potu gens illa vtitur exotica cervisia, e civitatibus Germaniæ maritimis navigid |
| adducta. Prætereab sunt apud eas gentes, fontes cerealis liquoris dulcedinem habentes, | Fontes cerealis liquoris saporem referentci. |
| qui omni earum necessitati in bibendo, certa etiam cum delectatione, ac sano |
| sapore subveniunt, quemadmodum in simili refert Solinus cap. LI. de Choaspi |
| amne, , inquiens: Choaspes ita dulcis est, vt Persici Reges, quamdiu intra ripas | Choaspes fluvius dulcis. |
| Perfidis fluit, solis sibi ex eo pocula vendicarint, & cum eundum foret peregre, |
| aquas eius secum vectitarint. Ac cap. XLVI. de Eulæo flumine, quod ortum ab | Eulæus flumen. |
| Medis tam puro sluore iriclytum habeat, vt inde omnes Reges non alias, quam eius | Potus regius. |
| aquas bibant. De ichthyophagis similibus plurima Strabo meminit, etiam Plinius, | Ichthyophagi. |
| Solinus, ac alii historiam mundi describentes. Hi autera Islandenses sani, jucundi, |
| & liberales sunt: diu sine medicina, etiam supra centum armos vivunt: facili | Islandensium arma semper parata. |
| causa provocantur ad arma, ac bella, quæ satis crudelia gerunt: denique |
| tam ad pedestrem, quam equestrem expeditionem in |
| omni eventu cuncta disposita habent veluti superius |
| lib. X. cap. XV. ac aliis in locis extitit |
| allegatum. |
|