Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Liber XXI. De piscibus monstrosis
- Cap. XXVII. De Porco monstroso Oceani Germanici
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
De Porco monstroso Oceani Germanici.
CAP. XXVII.
Piscis monstros’
in littore
Angliæ repertus.DICTVM est superius eodem lib. cap. XIII. de
monstroso pisce reperto in littoribus Angliæ, cum clara
descriptione totius corporis, & singulorum membrorum eius,
quod scilicet M. D. XXXII. ibidem visus sit, &
ab incolis in prædam raptus: nunc autem ad memoriam
reducetur monstrosus ille porcus, qui M. D. XXXVII.
Porcus monstrosus.postea anno, in eodem Germanico Oceano repertus est,
totuscp in omnibus suis partibus portentosus visus. Habuit
enim porcinum caput, quartam lunæ partem in occipite,
Porci marini
mébra
monstrosa.quatuor pedes draconis, duos oculos ab vtrocp latere in lumbis, tertium in ventre
ad vmbilicum inclinantem, atque in posterioribus caudam bifurcatam instar vsitati
Porci marini
membrorum
interpretariopiscis. Facta est eo tempore in vrbe Roma interpretatio, & imprimendo
publicata, quid singulæ illius bestiæ partes portenderent, videlicet hæreticos porcinam
vitam pleruncp agere. Per lunam in occipite immutatio veritatis, quæ non in fronte,
sed in occipitio porci existit, significatur. Oculi in lumbis,
& ventre.In lumbis ac ventre, oculi scandalis pleni
sunt: ideocp amputandi. Per pedes denicp draconis quatuor mortalium affectus, &
operationes peruersissimæ indicantur, à quatuor angulis orbis terrarum malitiosé
irrumpentes, incp pisce præcipuè tanquam curioso insidiatore apparentes. Vtcuncp
igitur sit de hoc prodigioso porco, meritò hic infelicis huius ævi impuris
hominibus proponi poterit, vt per eius similitudinem monstrosos mores horreant, virtutescp
Porcus marinus
truculentus.ac benignitatem amplectantur. Certum est porcum marinum prædandi artem, &
seuitiam multum truculentam probè nouisse: ferociorcp existit, quando vitulum
marinum tanquam socium in omni præda aggredienda sibi adiunctum habet. Autor
denicp libri De natura rerum concludit, quod potentiores & validæ beluæ, semper
imbecilliores & debiliores deuorent, vti in trito prouerbio Gothico fertur, Maiores
fures minores plerunque surpendere.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Mon Dec 11 13:21:44 2023
(aronsson)
(diff)
(history)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/olmagnus/0842.html