|
| tenus quoque eum custodit, quatenus spiritu penitus extincto post aliquot dies dum |
| mare naturaliter se purgat, sursum seratur. Dicit Alber. lib. XXIII I. de animal, |
| delphinos in aquam projectum etiam mortuum, vel natantem hominem dorso suo | Delphinus hominem in dorsum suum suscipit. |
| suscipere, ac faluum in littus portare, si odore talem hominem carnes delphini deprehenderint |
| non comedisse: vbi vero hoc ab eo factum exploratum habuerint, si modo præsentes |
| sint, mox devoratur ab eis. Cernitur illud miserabile spectaculum in Norvagicis oris, | Nautæ externi periculis subiiciuntur. |
| quando lavandi gratia homines, exotici videlicet nautæ periculorum & insidiarum ignari, |
| navibus in vndas exiliunt. Latitant enim caniculæ, sive bolomæ hujusmodi sub |
| navibus in anchoris manentibus, velut aquatici arietes ( de quibus supra dictum est ) |
| vt homines rapiant nature, malitia stimulante. Veruntamen hoc periculum vrinatores | Vrinatores quibus armis in aquis se defendunt. |
| stylis præacutis lineis annexis evitant, quibus arietes marinos, & has caniculas interficiunt: |
| quia nisi his perfossi fuerint, haud recedunt. Ita sub aquis cum eis atrox oritur |
| dimicatio. Inguina enim hominum, & calces, omnemque candorem corporum |
| hæ beluæ appetunt. Hujus caniculæ cutis in asperitate ad expolienda ligna & ossa, | Caniculæ marinæ, & raiæ comeduntur. |
| candem naturam cum cute raiarum habet. Vtroque pisce vescuntur homines, licet |
| vnus crassiore carne sit altero, vt raia, quæ dentato ore, eoque amplo sub collo, & horribilibus |
| oculis, ore difformi & livido, non sine piscatorum periculo capitur. Habet | Raiæ cum periculo capiuntur. |
| enim amplissimas alas, quas cum hamo attrahitur, in transversum mittit, sæpiusque |
| ob suam magnitudinem piscatorem e navi extrahit, ni sociorum auxilio adiutus |
| fuerit, vel seipsum ( quod frequentius fieri solet ) fune confirmaverit, vti superius |
| eodem lib, dictum est de periculo piscatorum cap. II. |
|
|
|
De Spongiis, & Vrticis. |
|
CAP. XXXVI. |
|
| FIGVRA hæc, quæ vt rosa cernitur, spongiæ marinæ | Spongia marina. |
| & vrticæ formam ostendit: spongia autem valde |
| multiplicata penes littora Norvegiæ, eius est naturæ, |
| quod conveniat cum cæteris animantibus in motu dilatationis | Spongiarum marinarum differentiæ. |
| & contractionis. Quædam vero earum immobiles |
| sunt a saxis, & si abrumpantur a radicibus, recrescunt: |
| quædam autem sunt mobiles de loco ad locum: & hæ in |
| maxima copia in littoribus prædictis reperiuntur. Cibantur |
| limo, pisciculis, & ostreis. Viventibus idem qui |
|