Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XXII. De insectis animalibus - Cap. III. De Scarabeis, Crabronibus, & duplicibus Vespis
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
![]() |
ETSI cervi volantes de genere scarabeorum habere originem | |
existimantur, tamen eorum natura purior, &audacior | |
est in pugna, & virtute medicinali: sylvaticusque scarabeus | Scarabeus sylvaticus. |
dicitur, non stercora comedens, sed folia arborum: | |
cornua cervorum cornibus in figura similia habent, quæ | |
sunt mobilia in capite suo: etiam per ipsa apprehendit | |
& tenet, vti Albertus lib. XII. tractatu tertio cap. VII. | Scarabeus cornua oblonga habet. |
diffusius attestatur. Cornua igitur illa sylvaticorum scarabeorum | |
prælonga sunt, bisulcis dentata forcipibus, in | |
cacumine, cum libuit, ad morsum coëunribus. Infantibus pro amuleto e cervice suspenduntur: | Scarabeorum cornua amuleta infantum. |
etiam in formam coronæ redada, capitum tegumentis affiguntur, præsertim | |
adolescentum, quibus præcipue commissa est venatio cornutorum scarabeorum: | |
frigore latitant in antris. Hos secundum Plin. lib. XI. cap. XXVIII. Lucanos | |
Nigidius appellat. Aliud rursus eorum genus, qui e fimo ingentes pilas aversis | Scarabei in stercore vivunt. |
pedibus volutant, parvosque in iis contra rigorem hyemis vermiculos fœtus sui nidulantur. | |
Alii volitant magno cum murmure ac mugitu. Alii focos, & prata crebris | |
foraminibus excavant, nocturno stridore vocales, maxime in pascuis Aquilonarium | |
equorum. Sunt etiam in Septentrione oblongi crabrones, quos Plin. eodem lib. cap. | Crabrones. |
XXI. vespas majores vocat: in volatu & murmure non dissimiles scarabeis, sed | |
aculeum nocentisissimum habent. Sunt præterea duplices vespæ, minores & majores: | Vespæ duplices, quæ piscibus nocent. |
Minores scilicet, quæ vermes, muscas, ac araneos grandiores venantur, habitantque | |
sub tectis, veluti in sacco corticato, quoniam e luto nidos faciunt, in quibus | |
ceras reponere queant: piscatoribus valde infensæ, quia omnium piscium humorem, | |
antequam indurescant solis ardore, exugunt. Punctura earum | Malvæ solium vesparum puncturam sanat. |
rubeum apostema cum vehementi dolore inducit, sed id curatur | |
solio malvæ apposito, vel potius succo. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>