Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Risit ad hæc Vates retulitque jocanter, amica!
0 quam diversæ te trahit Urbis amor.
Nilne times Procerum, gemini nil Principis aulas?
Nil quoque Bellonam, quæ tenet urbis ebur.
Quid velis ignotos inter, quis carmen amabit,
Et quis delitias Martis in urbe Tuas?
Sunt ubi Magnates, qvi musam & Pallada spectent!
Est ubi sub nostro Delphica terra polo?
Hinc maneas potius, cole mecum hoc ruris & urbem.
Aptius adveniat cum Tibi tempus, adi.
Vel scio quid facies, si sit Tibi tanta cupido
Imbelli fortes jam penes esse Viros.
Indue Cæruleum, Parnassidos exue cinctum,
Amazonem poteris, vel simulare Virum:
Vel poteris Martem, Clypeo circumdare pectus,
Si velis & geminas ense gravare manus.
Sive Deam Belli; circum modo solvito crinem,
Atque supra binas Te relocato rotas.
Sic transformis eas; & in hocce placebere cinctu,
Temporibus cinctus par erit ille Tuis.
Dumque tenes urbem, quam multa palatia linque;
Sitque modo oculis curia tacta tuis:
Neve gradum sistas, socies nec carmina nervis,
Quam cum * * * * sit tibi visa domus.
Est puto pallenti est llava circumoblita calce:
Miles ubi excubias alter & alter agit.
Qvam dum rescieris, properes, Heliconi! parumque
Dum retrahes animam, in limine siste pedem.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>