Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
niendo, altera ad victoriam pertinente. Sed nunc liempflum idem
scripsisse video, quod miror Halmium plane neglexisse.)
Ibd. 5: Sulla occupata urbe senatum armatus
co-egerat ac summa cupiditate ferebalur, ut C. Marius
. . . . hostis iudicaretur. A quo hoc ferebatur? Displicet
maximo opere hoc impersonaliter enuntiatum, quum Sulla id
tu-lisse dici debeat (cfr., quod sequitur: cuius voluntati nullo
obviam ire audente). Scribendum est ferebat\ ur ex
se-quenti ut ortum est.
In Paridis epitome praeter alios locos, quorum rectam
scri-bendorum rationem ipsius Valerii verba ostendunl, hi corrigendi
sunt. P. 136, 33 H. scribendum est: qui gymnosophistae
vocantur, non vocentur; propter coniunctivos antecedentes
in hac quoque sententia coniunctivus prave scriptus est. P. 157,
30 H. lacuna sic explenda videtur: solus in exilium
asper-natus eins leges profugit.
Lib. IV, 1, 7: deinde utraque parte perorata
exce-dentes curia subsecutus est. Non memini umquam me
hoc videre utraque parte perorata pro eo quod est: causa
ex (ab) utraque parte perorata. Quare scribendum esse puto:
deinde ex utraque parte perorato (cfr. Madv. Gr. L. g 429
n. 1; nam perorare saepe intransitive ponitur). Omissa
prae-positione alterum mendum sponle nascebatur.
Ibd. 12 initio sic scribendum putabam: Sent io, quoscives
quceque facta; sed revocavit me Siesbyeus, amicus doctissimus,
qui horum annalium vol. IX p. 272 multis exemplis probavit, in
sententiis interrogalivis ve saepe usurpari, ubi que exspectandum
erat. Sequitur autem locus, qui inter corruptissimos Valerii
est. Primum codicis B scripturam proponam, quae talis est:
sed quum magna mihi atque permulta breviter
dicenda sint, claritate excellentibus viris sermo
infinitis personis rebusque circumfusns
utrum-que praestare non potuit. In codicibus deterioribus
omnibus primum haec: mihi atque per non leguntur, sed et
pro bis oiippletum est. Deinde omissa sunt verba viris sermo
(pro sermo It mg. habet stilus); denique in aliis non potuit
plane omitlitur, in aliis non potuit aut nequeo aut non
possum legitur. Ex his apparet archetypum horum codicum
lacunas habuisse, quas habuit sine dubio etiam arcbetypus
codicis li; nunc euim in eo anliqua interpolatione nec tarnen ea
ubique felici explel® sunt, ul vitia occultarentur; sed quod hoc
factum non est, eo ipso interpolatoris man um deprehendimus.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>