Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
archelypo deteriorum codicum aperte lacunae fuerint neque ea,
quæ in codice R inveniuntur, harum lacunarum explementa
sen-tentiæ satisfaciant, aliam interpolationem nobis tentare iure licet.
Ibd. 1H: (Metetlus) non e theatro prius abiit,
quam spectaculum ederetur. Vix dubitari potest, quia
verbum, quod est ederetur, depravatum sit; nusquam enim,
quantum scio, sic usurpatur, ut idem signified, quod finiretur,
quod auctor de vir. ill. 62, vel perageretur, quod Paris in
eadem hac re exponenda dixerunt; et hoc tamen significari
de-bebat. Scribendum esse puto cluderetur; sed litteræ clu
post similes litteras, quibus verbum præcedens terminabatur
Icului omissae sunt; in archetvpo deinde nostrorum codicum
ex litteris deretur factum est ederetur.
Ibd. Ext. 8. At que ut Theopompo quoque . . . .
moderations testimonium reddamus, qui quum
primus in stituisset, ut ephori Lacedaemone crearentur,
ita furæ regiæ potestati oppositi, quemadmodum ...,
atque illi quum uxor dixisset cet. Sic Li. Primum
con-structio sententiarum aperte laborat; quare Halmius pro
atque, quod in omnibus codicibus legitur, aequum est scripsit,
puncto post reddamus posito, Kempfius autem antiquiores
se-cutus relativum qui sustulit. Utraque coniectura improbabilis
est; tollenda potius est ut particula a librario propter
sequen-tem coniunctivum addita, aut ex litteris antecedentibus ue orta
(nam in cod. B sic scribitur: atq. ut), turn punctum post
reddamus ponendum. Deinde furæ, quod in B corrupte
scribitur, neque tollendum est, quod Halmius Vahlenium secutus
plaae improbabiliter fecit, nec cum Kempfio et codicis B
cor-rectore in futur® mutandum est, sed tenendum, quod in
codicibus deterioribus et antiquis editionibus legitur, futuri.
Ibd. 2, 1: M. Æmilius Lepidus . . . splendori . . . .
honorum par vitae gravitate. Sic tamen ne ipsum quidem
Valerium, quamvis audax sit, loqui ausurum fuisse puto, ut
ho-minem ipsum vitae gravitate splendori honorum parem esse
di-ceret. Scribendum esse puto: pari vitae gravitate, ablativo
qualitatis. Vitæ gravitas splendori honorum par erat eique
respondebat. *)
1 Ibd. 7 retinenda erat antiquorum editorum scriptura: recitavit etiam
«¡us epistolam in indicia. Præpositio male in codicibus omittitur;
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>