Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
dicis B scriptura verissima est, qua dicitur Pythagoras et inde
a iuventute prima et summo omnium percipiendorum studio
per-fectissimum opus sapientiae ingressus esse (h. e. sludia, quibus
ad perfectam sapientiam perveniret, instituisse; cfr. simile
lo-quendi genus apud Valer. IV, 1, Ext. 1). Verissimam hanc
scripturam esse ostendunt etiam verbai per parenthesin
dein-ceps posita, quibus liaec duo in studiis capessendis momenta,
quae sunt iuventus et cupiditas, iterum appellantur. Tarnen
vereor, ne verbum unum mutandum sit; nam pro celeriter,
quod hoe loco ad incipit relatum idem fere, quod mature,
signiflcare videtur, scribendum esse suspicor alacriter, quo verbo
discendi cupiditas aptius significatur. Certe simile huius
ad-verbii celeriter usus exemplum invenire non potui.
Ibd. Ext. 6: nam si praediorum potius quam ingenii
cultur® vacasset, dominus rei familiaris intra
pena-tes mansisset non tantus Anaxagoras ad eos red is
-set. In his primum Anaxagorae nomen sive appositionis loco
subiecto postremse sententia; (i s) adiectum putatur, nt adiectivum
tantus attributum sibi habeat, prave hoc tantus
Anaxagoras dicitur (cfr. Madv. Gr. Lat. g 300 n. 4); sive Anaxagoras
ipsum totius periodi subiectum est, molestissime ita snb finem
periodi interponitur. Veri simile igitur mihi quidem videtur,
alterum ex his verbis tantus Anaxagoras spurium esse, et
puto tantus a librario vel lectore aliquo additum, non ab ipso
Valerio positum esse, ut tollendum sit. Deinde haec sententia:
dominus ... mansisset mire nec satis apte contraria
po-nitur in hac scriptura alteri sententiae: non Anaxagoras....
redisset, et peius etiam talis protasis cum tali apodosi
con-iungitur. Quare facillima correctione locum sic scribendum
esse puto, quo facto omnia recte habebunt: nam si.....
vacasset et dominus rei familiaris intra penates
mansisset, non Anaxagoras ad eos redisset.
Ibd. Ext. 7: captis enim Syracusis Marcellus
ma-chinationibus eius multum ac diu victoriam suam
inhibitam senserat. Eximia tarnen hominis
pruden-tia delectatus, ut capiti illius parceretur, edixit.
Etiamsi hic ablatlvus absolutus captis Syracusis cum
verbo sense rat coniunctns fortasse ex Madvigii Gr. Lat.
g 431 b, n. 2 defendi possit (= quum S. caperetI, quod tarnen
ipsnm dubium est, quum ita aliud vcrbnm atque captis (velut
obsessis) ponendum f’uisse videatur, Valerium certe in hac sen-
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>