Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
(ut g 6 quum — redibatis; nunc — sinitis; nunc facile
excidit inler -ci et an-; iam minus placet).
72,2 scripsi -J- indicis esse. Malim ex Drak. coni,
iudi-cib., i. e. indicibus, quod propius abest a iudicis quam
iu-dici («en Dommer», quod perse ipsum offensionis nihil habet);
b et s haud raro sic confunduntur.
72, 7. ita fuisse, si ad iudices alios itum foret.
Recte fuisse, non futurum fuisse; recta enim oratione
diceretur: ita fuit, si — foret, i. e. ita fuit, et, si — foret,
ita iudicassent; cfr. 50, 6 (ubi auditur: nec se eam
interfecturum fuisse), XXX, 10,21, ubi in orat, recta fuisset: haud
procul exitio fuit Romana classis (et perisset), ni cessatum
foret, XXXIV, 31, 16, ubi fecisse multo aptius est, quam
facturum fuisse esset; re enim vera illa iam fecerat; Madv.
Opp. II p. 128—129. Notissimum illum locum, qui est Cic. Cat. 82,
huic quaestioni subtraxit Siesbye- inter nisi et animo addendo
quia. — Ibd. scrib. quietum et ab urbanis motibus et
ab externis; cfr. IV, 7, 12, VII, 1, 7, al.
Liber IV.
2, 3 scribendumne id [et] singulis universisque
semper honori fuisse (cfr. VI, 20, 9: orasse singulos
universosque; et post id addi potuit), an excidit alterum
divisionis membrum post fuisse? Et — que sic positum vix
Livianum est; v. Madv. ad Cic. Finn. V, 64.
3, 2; v. ad II, 62, 4.
3, 7 notandum: praeciditur spes plebeio quoque —
apiscendi summi honoris = p. s. p., se quoque s. h.
apisci posse.
8, 4 scr. cum Alschefskio ad senatum (= apud s.; cfr.
11, 7 ad populum, alia; arch. ab).
9, 3 scr. quae fuerunt erunt que -J- pluribus popu-
lis magis exitio quam bella externa —. Emendatio
incerta; nam et magis deleri potest et pro pluribus plurimis
scribi et magis que pro magis; an pluribus hic idem est,
quod compluribus? XXXVIII, 55, 9 pleonasmus nullus est; post
fuisse enim facillime auditur quam contra (i. e., auri quam
argenti maius pondus fuisse, at librarius, qui Livii exemplar
scripserat, Valerium fecerat dicentem: Scipio sex millibus pondo
auri, quadringentis octoginta argenti plus accepit), et ad sequens
potius ex similius veri licet assumere simile veri. De
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>