Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
dubio scripsit ut in Leontinos irent. (Cic. Verr. 11, 160:
Leontinis, misera in civitate.) Scilicet, ut Leontini,
sic Locri proprie gentile nomen fuit; cf. XXII, 61, 12, Cic. N.
I). II, 6, III, 11, al. Sed quoniam Locros sine in positum
est 23, 8 et XXIII, 41, 10—11, malo priorem locum ad
posteriorem accommodari scribendo se [in] Locros quam contra
post coniungunt addendo in; potest IN aberrando ex
INtras-sent esse natum.
3, 16 notanda brevitas; nam sic verba intelligenda: liaud
procul (a Luceria) Hannibal Arpis consedit.
4, 5 offendit me aliquid durius in his zeugma: suis
vestigiis insistere vellent et disciplinae; an excidit, ut
in g 3 et 7 plura verba, sic hic quoque praeter et verbum
aliquod, ut meminisse post et vel post eductus esset? Cf.
6, 8: qui eum — i u bebant meminisse.
5, 12; v. ad XXIII, 43, 13.
6,7 coni. Madvigii: ad foedus ex societate cum
Hannibale pacta faciendum. Convenit — probo; nam ex F.
sine transpositione sic scribere: ad foedus ex societate cum
Hannibale faciendum pacta. Convenit — vix ausim;
etsi cfr. 8, 5, ubi Livius inter similiter provocantem et
Gallum ad certamen (in quibus verbis ipsum Gallum
interpositum est inter cohaerentia similiter provocantem et
ad certamen) interposuit arma capienti; sed ibi contraria
provocantem et arma capienti rhetorice iuxta inter se
posuit, quo magis elucerent.
7, 2 scr. quum — profectus esset, —. Pravum illud
erat ortum est sive ex eset sive aberrando ad paulo superius
erant, ut g 7 ex ad ob praecedens in factum est in.
8, 15 scripsi Sin autem te classem obtinente iam
vel ut pacato mari -j- quib. Hannibali; et facile additum
ex-te est; ne mihi quidem quaevis prorsus satisfacit, etsi ex
queuis factum esse quibus non mirum est.
8, 16 scripsi hosti * oppugnabant. Madvigius vidit plura
excidisse inter hosti et oppugnabant; ex opponamus vix
fieri potuit oppugnabant.
9, 2 scr. sine commate inierat protinus.
9, 9 coni. Rinkesii: praesenti Fabio atque ipsi
comitia habenti probo. Ablativus defendi non potest eo, quod
legitur 35, 1: Helorum atque Herbesum dedentibus
ipsis recepit; id est enim: ipsis oppidanis (eas) dedentibus |=
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>