Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Madvigii coni, probans, nisi quod ut fortasse audiri potest ex
ne, ut aliis inultis locis; ex novoscocilient facile aberrando
a c ad c factum novocitent; de sententia cf. 48, I
multos-que et veteres reciperent socios et novos adiicerent.
Tum vide, ne autem in P., ortum ex -entum, sit
delendum; etiam enim («endog») post iliud potius abundat.
46, 1 fortasse scr. eam (cfr. g 2: ad cum locum
scalas iussit ferre), praesertim si Livius sic voluit intelligi:
«quae pars — erat, ea (eum) aggredi statuit, quia — vidit»;
sin ita verba inngenda sunt: «quia, quae pars — erat, maxime
— vidit, ea (eam) aggredi statuit», facilius ferri potest ea.
47,5 scr. cum Doeringio quam ob noxam Romanorum
aut quod ob meritum Poenorum. Iterato pronomine
interrogativo (quam — quod) etiam ob iterandum fuit,
transpositum aut facillime, praesertim post -od, expulit ob.
49, 5 Madv. in praef. sine causa voluit: Syphax — in
M a u r u s i o s ex acie (Numidae extremi — colunt)
refugit. Cfr. de hoc verborum ordine: in Maurusios ex acie
Numidas refugit ann. ad VI, 6, 14; add. IV, 22, 6:
intentis que Etruscis ad vanas a certo periculo minas, I,
57, 6, ubi, ut hic Maurusios, similiter Collatinus
protractum, quo gravius opponatur L. Tarquinii filiis. Recte in
parenthesi additur causa, cur Maurus ii protractum sit, scii,
quod ii Numidarum extremi prope Oceanum adversus Gades
colebant; sin Livius, ut Madvigio visum est, scripsisset, sic
intelligi poterat: «Numidae, i. e. Numidae omnes, extremi colunt»;
et parenthesis certe ante ex acie ponenda fuit.
Liber XKV.
3, 3; v. ann. ad I, 43, II.
3, 4 notandum post Flacci audiri duae, post Claudii
autem una (v. XXIV, 44, 3—5). Ceterum malim sic distingui:
fuissent legiones, essent; v. ann. ad V, 40, 1.
4, 6 prohibiturus erat est pro prohibiturus fuit v.
prohibuisset; an scribendum ut in orat, obi.: prohibiturus
fuerit, quemadmodum est cesserint — passi sint—
sustulerint? fu- omisso post -uf ex erit fieri poterat erat. Cf/.
g 2 secutura fuerit. I*c eram apud parte, fut. pro fui
posito cfr. I, 7, 5 si — compulisset, — deductura erant;
XXIII, 6, H praetermissuri erant; Cic. Verr. III, 121, Att.
III, 22, 4.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>