- Project Runeberg -  Tidskrift for Philologi og Pædagogik / Niende aargang /
285

(1860-1873)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

praepositione poni. — In domo XXXVIII, 59, 9 est in
aedibus, XXXIX, 13, 3 autem, XL1II, 13, 6, XLV, 41, 12 idem fere
quod domi. Similiter in domum XXXVIII, 59, 8 in aedes
significat, XXIV, 5, 7 nescio an praepositio omitti potuerit; in
domos XXVI, 10, 7 propter illud in tecta necessarium videtur,
sed tamen XXXIX, 16, 4 est dilapsi domos et in rura

vestra, nisi ibi post i excidit in. Cfr. ann. ad IV, 52, 3.

13, 2, quoniam trium praetorum cognomina addita sunt,
suspicari possis, excidisse Rallae post Marcio; cfr. c. II, 11.

14, 8 fortasse sic interp.: P. Scipionem, Cn. filium
eius, qui —.

14, 13 ego, ut olim edebatur, scribo: Eae per manus,

succedentes deinceps aliae aliis —. Per manus
cohaeret cum pertulere; deinde pro deinceps vix Latinum
est. Omissis c et s ex ep fieri de potuit; an, quoniam cod.
habet de inde in duos versus divisum, librarius pro inceps,

quod nihil est, syllabae de oblitus scripsit inde?

15, 7 notandi in his: pro equite uno tres pedites
cardinales, qui dicuntur, numeri utrobique positi pro eo, quod
est: singulis equitibus ternos (s. tres) pedites (clr. Madv.
G. L. g 76 a n.). Prorsus ad eandem formam Livius scripsit III,
13,8: unum vadem tribus millibus aeris obligaverunt.
Minus admirationis habet, quod VIII, 8, 7 est: ordo
unusquisque tres partes habebat; in his quoque: quandoque
i"d e m prodigium nuntiaretur, feriae per novem dies
agerentur (I, 31, 4) cardinalis numerus detenditur, quod notio
repetitae actionis in sententia relativa inest, similemque
rationem habent, quae XXIV, II, 7—8 leguntur. XXXV, 42, 8 in
his: mille in dies nova consilia distributivus numerus
omnino poni non potuit; nec enim ipsa in singulos dies millia
significantur, sed ingens numerus, quemadmodum Horatius Sat.
I, 4, 9 scripsit: in hora saepe ducentos versus dictabat.

17, 9 comma post aut, non post immortalibus
ponendum.

17,12 num scribendum pestis est ac belua, ut omissum
putetur est post -is?

18, 20 notandus indicativus in sententia relativa restrictiva:
quidquam sceleris, quod homo in homines edere
potest; cfr. 9, 10: omnibus, quae pati corpus ullum
potest; XXI, 57, 14: neque ulla, quae — solet,
praetermissa clades est; addito modo vel quidem indicativus po-

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 15:09:45 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/philpaed/9/0299.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free