Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
videtur («Loge»), alibi idem est, quod aedes liberae
(«frit Logi»).
18, 3 ego ex leniore Madv. coni.: induratur — timor,
ac, n e vertat —.
18, 5 comma post partem, non post praetor ponendum.
20, 2 Livius, opinor, scripsit sive retrahebant, quod
contra Gronovium defendit Dukerus (et praecedit revocant),
sive detrahebant; cfr. g 9 detractus, 30, 14 detraxisti.
Excidit facile sive re sive de post -dé.
20, 3 ego sponte, ut Madv., coni, obtrectatio.
20, 6 scr. ex Madv. coni, qui in. Absurdum est, in
templo ipso interfectos esse, quia in Africam secuturos
abnuentes concessissent in Iunonis templum inviolatum ad eam diem.
24, 2 retinendumne censuerant? Cfr. ann. ad IX, 22, 2.
25, 6, si s up e rlab en te m verum est, superlabi, ut
superare, idem est quod praeterire; sed fortasse aberrando
ad superantem pro praelabentem vel praeterlabentem
scriptum est superlabentem.
25, 7; v. ad XXI, 62, 2.
26, 5 omittendum fortasse est; v. ad X, 17, 8.
26, 8; v. ad XXIII, 43, 13,
28, 3 scr. aut cum tumultuariis. Antecedit aut cum
(hoc quoque cum in cod. omissum est post aut) Syphace
aut cum socero —, et interpositum est rem futuram
inter cum Hasdrubale et tumultariis exercitibus;
sequitur sed cum Hannibale. Nec mirum, si cum excidit
inter aut et tum-. Alia est ob ordinem verborum ratio loci,
qui est XXXV, 48, 7.
29, 4 ego: audiit, sed maxime —. Cod. maxi me si;
set, sit, si haud raro inter se permutantur; set transpositum.
— Ibidem fortasse scr., quod olim edebatur, perculsus est.
30, 8 apertum est verbis, quae sunt nec — esset, Livium
idem negative dixisse, quod prius affirmative ponit: de nostris
dimicaremus. Quare ego sic scribo: nec in Italia solum
nobis bellum aut vobis in Africa esset; sequitur
contrarium illud: sed et vos in portis vestris — et nos
abCar-thagine. Excidit nobis bellum aut ante vobis in Africa.
In Madvigii sententiam Livius certe sic scripsisset: nec vobis
solum in Italia aut nobis in Africa.
30, 9 scribendumne habiturae sunt, ut egerimus fui.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>