- Project Runeberg -  Tidskrift for Philologi og Pædagogik / Niende aargang /
292

(1860-1873)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

pand i tur, ut g 3 eunti et s i ti sunt; Livius vix dixit mihi
ventum est pro eo, quod est a me; cfr. exempla dativi in
ann. ad VIII, 16, 3 posita.

12, 10 scr. eam noctem; cfr., quae ad XXVI, 51, 3 dixi.

19, 8 comma post aestimantes omittendum hac
sententia: et ex iis — aestimantes non graviorem —
cernebant.

21, 9; v. ad XXVII, 12, 3.

21, 22 colon, non comma, post obliviscamur ponendum.

21, 28 fortasse unde simpliciter ortum est ex -unt re-, et
Livius sic scripsit: Quum — urgebunt, regiam societatem
et Macedonum praesidia imploremus? ut regiam et
Macedonum respondeant ei, quod sequitur, ipsi nostris.
Offendit lamen nonnihil variatio illa: imploremus — t u labi m u r.

21, 30 comma post id ponendum, quoniam haec est
sententia: nolite id, quod optandum vobis erat (Romanorum
amicitiam), fastidire; longe aliud est id quod relatum ad
fastidire. Cfr. § 35.

21, 33 dubitari potest utrum quod coniunctio sit an
accusativus pronominis relativi, ut, neglecta attractione, neutrum
genus pro feminino Livius posuerit; nisi, quod opinor, quam
scripsit. Haud raro inter se confunduntur quS, qua, quod, et h.

1. praecedit quod rogant. (Caes. I!. G. I, 44, 10, mulli anni
sunt, quum quem exercitum scribendum esse suspicatus
sura; ex que ante e facile factum est qu(od), praesertim quum
quod supra sexies positum sit.)

24, I et 7 scribendumne Eiateensium et Elateensibus,
similiterque XXXIII, 18, 4 et 6 Stratoniceensi,
Stratoni-ceensis, XLIV, 10, 12 Cassandreensium?

26, 7 probo Madv. coni. Cupi iis quum
conjurationem —; aberratum a cum ad cum.

26, 16 Livius, opinor, scripsit eadem moliri, unde facile
fieri potuit ea (de) moliri.

27, 3 colon post habitus ponendum erat; explicantur
superiora inverso membrorum ordine; que — et pro eo positum
est, quod est et — et.

29, 6 scr. cum uno cod. exercitu deducto; reliqui codd.
fere educto habent.

30, 5 scribendum puto infra eum locum duobus mi
Ilibus (ex notis II cc factum duo millia), similiterque IV, 32, 8
mille et quingentis passibus citra Fidenas, V, 37, 7

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 15:09:45 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/philpaed/9/0306.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free