Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Ur gamla anteckningar. Af Henrik Schück.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Ur gamla anteckningar 35
Antiphona,
Kex ad bellum properat: caput tegit spina:
crucem portat: imperat hosti vi diuina.
Psalmus.
Exaudiat te.
Antiphona.
Regni rex etherei tecum fac letari
quos de parti spinei serti das ditari.
Psalmus.
Domine in virtute.
Versus.
Posuisti.
Lectio iiij.
Tandem induerunt eum tunica purpurea: et clamidem coccineam circum
-dederunt ei: et plectentes coronam de spinis. imposuerunt capiti eius: et
regem clamantes crucifixerunt eum. Scripsit autem iohannes euangelista
Exiuit iesus portans spineam coronam et purpureum vestimentum: vt quasi
pugil martyr in armis et vestimentis rubeis apparet. Exeamus ergo ad eum
egredientem extra castra: improperium eius. portantes: erumnam eius.
nostram reputantes. Yt autem spinarum capitis sui in nobis aliqua
simili-tudo appareat. detur quesumus menti nostre. salubris penitencie compunctio:
et aliene miserie compassio: et stimulus zeli emulantis quod rectum est: vt
ad eum conuertamur in erumna nostra. dum triplex nobis configitur spina.
Responsorium.
Dum Christus a crimine mundus emundauit
suo sacro sanguine spinam hane sacrauit.
Sanguinis ex flumine victor triumphauit.
Versus.
In serto spine mortem moriens superauit.
Sanguinis.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>