- Project Runeberg -  Läkekonstens och hälsovårdens företrädare i Göteborg under 1600- och 1700-talen jämte historik över stadens Medicinalverk och Sundhetsväsen /
248

(1929) [MARC] Author: Fritz Stenström - Tema: Medicine
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Pestilentietider

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

lecturis vel audituris cum officiorum paratissima oblatione
salutem et felicitatem precantur.

Quandoquidem fama pervulgatum est in nonullis Europae
septentrionalis oris, contagiosam et pestiferam luem subortum
esse et grassari, quae naves huic-inde commeantes ad minimum
suspectas et inquisitores incertos reddere potest, an ex
praedicta lue infecto vel ab eadem immuni loco vel portu solverint;
unde factum est, ut naves huic excurrentes et ad exteros
venientes, per aliquot septimarum, uno mensium spatium, non
sine mercatorum et navigantium magno incommodo ac
detrimento, diutina custodia, vulgo Practica vel Quarantaine
nuncupata, detineantur antequam in portus illorum admitti, vel
merces suas exponere licuerit.

Quamobrem ad mercatorum, navarchorumque diligentem
petitionem, ut navigationis ac commerciorum usui, quovis
modo justo consulatur et subveniatur, omnibus et singulis
officialibus ac ministris, quibus portuum aliqua cura vel
custodia commissa est, habita cujuscumque eminentiae status vel
praerogativae ratione, humiliter et officiose notum testatumque
facimus, quod regia haec civitas Gothoburgum ejusque portus
omnibus hisce praeterlapsis annis et adhuc hodie per singularem
Dei gratiam ab omni pestifera lue et contagioso morbo prorsus
immunis exstiterit, et salubri aere fruatur adeo ut exteri,
commerciorum vel alia quavis causa huc navigantes, nullum
contagionis metum fovere; neque hinc ad oras exoticas excurrentes
naves ullam contagiosi morbi suspicionem praebere debeant,
quin tuto et sine periculo admitti possint.

Praeprimis vero a Regis nostri clementissimi ad
potentissimas aliorum regnorum vel rerum publicarum aulas respective
Dn. ablegatis extraordinariis et residentibus submisse et
officiocissime requirimus, ut publici hujus testimonii, alios quorum
interest, certiores facere dignentur, ne quid damni et jacturae
commerciorum cursui ex aliorum incerto rumore infligatur
In quorum majorem fidem hos testimoniales sigillo civitatis
consueto et subscriptione nostra firmamus. Dabantur in curia
nostra Gothoburgensi die IX mensis novembr. anni millesimi
septingentesimi undecimi

                                        Vilhelmus Silentz etc.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:27:32 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sflakegbg/0251.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free