- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
2

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

Moschovia. Feris tamen Lappis sunt mansuetiores. Item: Delicta
postea Lapporum terra
& Wexionius lib. IV. Sueciæ c. 6. Lappi
agrestes sunt
. Aliis sunt Lappones, ut Jovio in Descr. Moschoviæ. In
extremo ejus Oceani littore Lappones existunt
. Item Zieglero, in libello
de Regionib. Septentr. Sunt vero Lappones staturæ modicæ. Cluverio
sunt Lappii & Lappiones. Ita namque scribit Lib. III. Introduct.
Geogr. c. 2. His proximi sunt versus Orientem Lappiones sive Lappii.
Sequitur ipsum Comes Lomenius, qui sic habet in itinerario:
Substitinuo Vmæ, unde Lappionum tractus nomen habet. Olao Magno
Laponienses uno loco sunt, qui occurrit lib. IV. c.9. Herberstenius
nonnunquam Loppos dicit, credo quod sic nominari audivisset a Moschoviis.
Hi namque ita vocitant. Cleverius lib. III. c. 41. Germaniæ
Ant. Finnis contermini Russis dicuntur Loppi, Svedis, Danis, ac
Norvegiis Lapper
. Herberstenii hæc verba sunt: Venerunt dein in Diki
Lopporum, qui feri Loppi sunt, regionem
. Item: his Loppi vice jumentorum
utuntur
. Et aliquanto post: loppii quamvis pane, sule, aliisque gulæe
irritamentis careant &c
. Damiano Goës nescio qua causa sunt
Pilapi. Titulus epistolæ ad Johannem Magnum legationi Indorum
subjunctæ. De Pilapiis. Et regio, Pilapia. Verba ejus in epistola ipsa,
Memini sub Archiepiscopatus tui ditione esse regionem, quam Pilapiam
vocant
. Verum hæc Pilapia planè incognita est. Num audivit
quippiam de Pitha Lappia & Pithalappis, aut Pithlappis, hoc est, Lappia
territorii Pithensis? Ita suspicor, indeque credo natam istam
vocem Damianum secutus est Peucerus in de divin. p. m. 202. sine
ratione, ut jam dixi. Inter reliquas, inquit, ultimæ oræ gentes Pilappii,
extremam Scandinaviæ peninsulæ partem, ad mare glaciale inhabitant.

Sueci sermone populari lapper, ut jam est testatus Cluverius,
regionem Lappmarkiam consueverunt nuncupare, id est, terram
Lapporum. Suecis enim terra, Mark est, Dani & Norvegi, Lapplandiam,
significatione simili. Quanquam his non minus sit Findmarkia, quod
colligitur ex descriptione Norvegiæ à Petro Claudi concinnata. Ita
enim legitur in ejus cap. 38. vdi de fiarder in Findemarken falde stora
Elfvver ned af fieldet
. h. e. In regiones Findmarkiæ labuntur flumina
ingentia e montibus superioribus
. Et paulo post. vdi Findmarken
bru

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0026.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free