Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
quid aliud, & indubitatum plane, Adamum Bremensem non fuisse
omissurum nomen ejus, si ætare ipsius habuissent notum. Post
Saxonem Lappiam memoravit Ericus Upsaliensis, qui circa annum
M CD LXX. hoc est annis trecentis pene post Saxonem &
ducentis ante nostram ætatem scripsit. Ita namque habet in
descriptione Sueciæ, quam Historiæ præmisit suæ. Primum regnum Sueciaæ
& Russiæ proximum erat Finlandia cum adjectis sibi regionibus, quæ sunt
Tauastia, Carelia, Lappia, Nylandia. Post Ericum non nominavit
solum, sed descripsit etiam Jacobus Zieglerus in libello antea à me
laudato. Atque sic deinde ejus apud cæteros Europæ populos notitia
invaluit. Ut ut enim Lappia occurreret apud Saxonem, quæ tamen
esset ea regio, quique Lappi, qui eam incolerent, ante tempora
Ziegleri extra Sueciam Finnoniamve cognitum fuisse eredo pæne
nemini. Atque hæc de Lappiæ vel Lapponiæ vocabulo sufficiant.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>