- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
11

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

Regneri Regis apud Danos testatur. Facitque Saxo eam vicinam
Finlandiæ, quando dictum Regem Biarmiæ confugisse ait ad
Matullum, qui Finnoniæ tunc præerat. Quanquam autem & Biarmia
sit apud veteres, & Scritfinnia, utrum tamen fuerint provinciæ
diversæ distinctæque, dubitari posse videtur. Certe nusquam, nisi
apud Olaum & Johannem Magnos poni deprehendes eo modo, ut
aperte constet de diversitate. Nam Procopius, Jornandes, Paulus
Warnefridi, & Adamus Bremensis, qui Scritfinniam commemorant,
nusquam mentionem faciunt Biarmiæ. Contra Scriptores
veteres Boreales, qui Biarmiæ meminerunt, nullam nominant
Scritfinniam. Saxo quidem memorat utramque, verum ita, ut in unica
præfatione sui operis Scritfinniam nominet, Biarmia omissa, locis
aliis loquatur de Biarmia, neque ullam mentionem faciat
Scritfinniæ. Quæ res facit ut propè censeam, eandem regionem à
domesticis scriptoribus Biarmiam, ab exteris Scritfinniam esse dictam.
Facit huc, quod sicut Scritfinnia regio vicina Helsingiæ apud
Adamum Bremensem, pari modo & Biarmia apud Historiæ Heraudi &
Bosæ sceriptorem, quando memorat in ea Sylvas atque fluvios,
exonerantes se in sinum Ganduie qui nunc Bothnicus vocatur, &
vicinus est Helsingiæ. Item quod, quemadmodum Scritfinni gens est
Finnica, quod non modo nomen arguit eorum, sed & vetus
Chorographicum Grotio laudatum, quod distinguit Fennos in Scritfenos
& Redefenos; pari modo credere de Biarmis liceat, cum ob
vicinitatem de qua supra, tum præcipue ob Deum, quem sub Jomalæ
vocabulo coluisse, prædictus Historiæ Heraudi scriptor testis est. Nam
Jomala Finnonica est vox, quæ Finnis hodieque Deum denotat.
Sed & cætera Biarmensium similia Fiñionicis, ut vis sagittarum
emittendarum, artes magicæ, ac id genus, quæ in eis Saxo pluribus est
persecutus. Ut Biarmia Colonia Finlandiæ videatur, cujus incolæ
dicti Scritofinni fuerint à peregrinis, qui hoc eis nomen à
consuetudine currendi per gelatas nives imposuere. Cæterum tametsi hæc
se ita habeant, & Biarmia veterum & Scritfinnia non diversæ fuerint
provinciæ, sed una eademque, tamen illud manet dubium, videlicet,
an ea extiterit alia ab ipsa, quæ deinde dicta est Lapponia. Nam hoc

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0035.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free