- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
42

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

De Origine Gentis Lapponicæ.



Gens Lapponica unde suam duxerit originem, &
quibus causis, quave ratione venerit in terras, quas nunc
tenet, nemo prodidit memoriæ, quod sciam, neque nobis divinare
promptum est. Ex Suecorum gente nata esse nequit, cum nil
magis sit dissimile, quam Lappo atque Suecus. Non forma corporis;
non animi ingeniive constitutio, non lingua, non vestitus, nihil
denique in hoc, quod cum illo ulla ratione conveniat. Neque potest
dubitare quisquam, qui vel semel viderit, Lappones esse diversissimæ
originis. Sed nec ex Russis seu Moschoviis putari possunt
provenisse, quando non cum ipsis magis, quam cum Suecis
conveniunt. Russi fere omnes sunt proceri, Lappones contra breves.
Russi corpulenti & obesi, Lappones macilenti & exiles. Russi
densis crinibus, barbis prolixis, Lappones brevibus & rarissimis.
Russi vultu bene colorato, Lappones fusco. Ipsa denique repugnat
lingua, in qua nihil, quod cum Russica vel tantillum conveniat.
Idem censet etiam Jo. Tornæus, in Lapponiæ descriptione Suetica:
uthaf Ryssarne kunna the icke heller vara, emædan Ryssen bygger sigh
huus, brukar aoker och ængh, hafuer fæ och bookap, huilket alt Lappen
huarken æger, eller skiœter. Der till medh ær ingen gemenshap
emillan spraken
. Hoc est: Ex Russis oriundi esse nequeunt. Russus
enim extruit sibi domum, exercet agrum & prata, alit pecora & jumenta,
quæ omnia Lappo neque possider, neque curat. Præterea, nec
est ulla inter linguas utriusque populi convenientia
. Supersunt ex
vicinis Norvagi ab una parte, ab altera Finnones. Ex Norvagis
orti esse non possunt, qui quæ Suecorum differentia est à Lapponibus,
eadem est & Norvagorum. Sunt enim originis ejusdem Sueci
& Norvagi. Reliquum igitur, ut credamus ex Finnonibus esse
oriundos. Id quod censuit & Wexionius in Descr. Sueciæ lib. II. c. 15.
ubi ait: Lappi, Finnorum, ut videtur, proles. Item lib. III. c. 27.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0066.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free