Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
ductore quodam Thins Kogreh. Quanquam quod de hoc utroque
dicitur ductore, id videatur essc novum, nec accipiendum, nisi
de migrationibus postremis. Ecquis enim credat, nomen
ductoris antiquissimi servatum apud Lappones tam certa fideliquè
memoria? Oportet sane ipsum floruisse ante Saxonem, cum is
Lapponum faciat mentionem. Vixit porro annis quadringentis
octoginta circiter Saxo ante nostram ætatem, quo tempore quæ
gesta sint apud sese, ne Fenni quidem ipsi certo noverunt, adeo
ejusmodi notitia sperari à Lapponibus haud potest. Deinde
arguit hoc nomen Thins, quod esse vetus Finnonicum, nemo mihi
equidem persuaserit. Thins enim, quod Suecis Thinis, Batavis
Thinius. At hoc Batavorum nemo dubitat, quin sit Anthonius.
Porro Anthonii vocabulum innotuisse Fennis ante notitiam
religionis Christianæ, nemo dixerit. Idem judico de causa
migrationis suscepta, quam nunc produnt. Ajunt enim se Finnonia
egressos tædio tributorum onerumquè similium. Sic enim habet
idem Zacharias Plantinus: Traditur, primum suscepisse migrationem
sui ingratiis magistratus. Nimirum oneribus pressos, quam essent
ferendis, gravioribus, relictis avitis suis in Tavastia circa Brokarla
& Rengoaruis, vastam, quæ Tavastia dicitur, penetrasse primum
sylvam, nec ante, quam ad tum incultum australe, quod in Ostrobothnia
tenet, sinus Bodici substitisse littus. Ibi primas post primos
errores cepisse sedes. Pugnant istæc omnia cum Lapponum
vocabulo. Si Lappones sic dicti, quod fatentur ipsi, & nos supra
demonstravimus, quoniam expulsi ac ejecti, qui migrasse ultro, &
ad evitationem onerum aut tributorum possunt dici? Sed respondent,
sic vocatos, quoniam expulsi post ex illis primis sedibus ad
remotiora. Pergit enim ante nominatus Plantinus, & addit post
nonnulla interjecta: Ipsi ipsorum antea conterranei, sive justa
impulsi ob desertas improbe pristinas sedes, ira, sive perdito aliquo per
ditarum sororum avaritiæ atque invidiæ perciti œstro, sive etiam utroq;
ipsos, duce quodam, ut fertur, Matthia Kurk, bello adoriuntur
internecivo, cædunt, spoliant, totoque demum latissimo illo lætissimoque
tractu pellunt: primum quidem misere ad inclytos Salmonum
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>