Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
in quas tenent, circa montes Alpesve, Norvagiæ regiones,
quis crediderit? Oportet saltem regiones eas ante adventum
ipsorum cultoribus fuisse destitutas. At vero constat tenuisse illas
etiam ante tempora Christiana Biarmos & Skridfinnos, quorum
hos posteriores ipsos quoque ex Finnonia oriundos, id est
colonos Finnorum fuisse, vel ex ipsorum vocabulo colligitur. Quin
imo leguntur ipsi Finnones in terris istis jam temporibus Haraldi
Pulchricomi sive Harfageri, regis Norvagorum, filijque ejus
Erici Blodœxe, qui vixerunt diu ante tempora religionis
Christianæ? Memoratque Sturlesonius de hoc posteriore nominatim
expeditiones ejus versus Septentrionem ex Norvagia, primum
in Findmarkiam, deinde in Biarmiam. Verba hæc sunt pag. n.
56. der næst seglade han Nord pao Finmarken, och alt till Biarmeland
och holt en slachtning mot Biarmeland, och fic sæger, och itt stort
byte. Hoc est: Postea faciebat vela (Ericus Blodœxe)
Septentrionem versus ad Finmarkiam, & usque ad Biarmiam, ubi committebat
prælium cum Biarmis, obtinebatque victoriam cum magnis spoliis.
Si ex Norvagia profectus est Septentrionem versus, & profectus
est itinere maritimo, ut veniret ad Findmarckiam, necesse utique,
ut ipsius ætate Finmarkia Norvagiæ fuerit vicina, ut fuerit magis
septentrionalis, & fuerit propinqua mari, hoc est, illa ipsa
extiterit Findmarkia, quæ hodieque ita dicitur. Quæ cum illo
tempore habuerit suos incolas, eosque Finnones, quod nomen regionis
indicat, frustra creditur primum occupata à Lapponibus, per
Matthiam Kurkium ejectis & expulsis, ex Australi-Bothnia.
Neque hæc ejectio est illa, unde nomen suum Lappi accepere.
Sane Lappi sic sunt dicti ætate Saxonis. At Matthiæ Kurkij
expeditionem fuisse antiquiorem, nemo mihi facile persuaserit.
Omnium autem minime illæ litteræ, in quibus nomen Kurkii
continetur: cum per literas & scriptionem istæc talia confiicere,
insolens & incognitum fuerit istis saltem temporibus. Quare
alianobis inquirenda sunt migrationis Lapponicæ initia, aliæque
rationes, ut ejectos, id est, Lappones vocatos demonstremus.
Puto autem Finnones non una tantum vice, verum aliquoties
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>