Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
Lapponicaque, eoque magis sibi dicant tribuendam fidem, quod sint linguæ
utriusque periti, tamen apud nos assensum difficulter inveniunt,
quia scimus alios, qui & ipsi linguarum illarum sunt periti, tradere
diversum, ut liquebit ex iis, quæ de lingua Lapponum à nobis suo
loco tradentur. Neque sequitur, quod volunt ipsi, multa reperiri
vocabula Lapponica, quæ cum Finnonicis non conveniunt, oportere
ergo linguas esse diversas, cum illa disconvenientia essę possit non à
diversitate linguarum, sed longinquitate temporum, quæ in linguis
quoque multa mutat. Quomodo reperiuntur multa vetera vocabula
Suetica, quæ cum hodiernis nil conveniunt, nec ideo cessant
esse Suetica, vel linguam faciunt diversam. Nam quod addunt, ut à
Finnonibus non esse ortos Lapponas ostendant, fuisse hos in odio
perpetuo apud illos, eo minus potest valere, quod illius odii sint
causæ notæ, traditæque nobis in superioribus, nec à diversitate
utriusque gentis petendæ. Idem statuendum de nonnulla morum
dissimilitudine, ut quod agros colant Finnones, domos certas extruant,
& id genus alia faciant, Lapponibus ignota. Debebant enim
Lappones accommodare se ad naturam terrarum, quas tenebant, eaque
dediscere, quæ ipsis nullo usui erant futura. Cæterum postremi,
qui sunt ex Finnonia egressi consedisse primum in profundis sylvis
Tauastiæ videntur. Manet enim hodieque sedis illius eorum
memoria prope lacum, quem nunc quoque loci cjus incolæ vocant
Lappiakaiuo, id est, fontem Lapponum. Joh. Tornæus. Mitt uppao
then stora Tauasta skogen ær till att see eett liitet rund træsk, alt
omkring ophœgt, och sao skapat saosom med menniskio hænder giort,
huilket aobyggiarna kalla Lappiakaiuo, det ær Lapparnas brunn. Hoc
est: In medio sylvæ Tauastiæ cernitur lacus parvus figura rotunda,
circumirca structus aggeribus, velut arte humana factis, quem incolæ
vocant Lappiakaiuo, id est, fontem Lapponum. Postea cum victus
cis de esset necessarius, Finnones quoque paulatim fines suos
proferrent ad Tavastiam, hactenus incultam desertamque, ipsi ultro
videri possunt concessisse magis versus sinum Bothnicum, ubi &
tutiora essent omnia, & ad vitæ sustentationem copiosiora &
paratiora. Atque hæc migratio est illa, cujus hodieque apud Lappones
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>