- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
65

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

quoque Ericus Pomeranus, licet æq; Rex esset Daniæ Norvagiæq;, ac Sueciæ, ad
Vpsal. tamen capitulum dedit litteras, ut destinaret sacerdotes in
Lapponiam
. Quid? quod vicinos habuerint Birkarlos, gente Finnonas aut
Suecos, atq; pridem factos Christianos; quod cum his exercuerint
commercia; quod tributa quoque ipsis pependerint, jam inde à
Regis Magni Ladulaos temporibus, ut supra demonstravimus, &
faciemus pluribus in sequentibus, qui rex Magnus vixit sæculo à
præsenti quarto. Itaque non potest verum esse, quod de sæculo
proxime præterlapso memoratur. Contra credo inde ab illis ipsis
regis Magni Ladulaos temporibus fuisse semper inter Lapponas,
qui aut essent Christiani, aut se esse simularent. Nempe tum
subacta est Lapponia, & provincia facta regni Suetici, ut in sequentibus
monstrabo, neque porest ambigi, quin cum imperio in Lapponas,
notitiam religionis Christianæ simul Sueci propagarint.
Quanquam si est vera conjectura nostra de migratione Lapponum ex
Finnonia ob bella Erici Sancti, & religionem Christianam
introductam in Finnoniam, etiam tum aliquid audiverint de Christo, &
religione Christiana, licet neglexerint ac repudiarint. Maxime
cum vicinos semper haberent Finnonas, quos nil eis per tot sæcula
significasse de Christo & religione Christiana, prudens nemo sibi
facile persuaderi patietur. Manct ergo mea sententia hoc potius
verum, Lapponas jam inde à temporibus Erici Sancti, id est, seculis
quinque & amplius, nomen Christi audivisse, rupudiasse tamen
pietatem Christianam & doctrinam, quamdiu juris sui fuerunt.
Postquam vero venerunt sub imperium Suecorum sive sponte sua, & ut
placerent regibus suis, sicut ait Zieglerus, sive causis aliis amplexos
quoque esse nomen Christianum. Quod cum acciderit sub rege
Magno Ladulos, qui vixit Anno M CC LXXVII. post nativitatem
Salvatoris, liquet, quibus ex temporibus initia religionis Christianæ
ipud Lapponas sint repetenda. Et hoc primum est. Videamus
jam quæ ista fuerit religio, ac qualis. Docet hoc Zieglerus,
quando ait; Religionem Christianam neque sequuntur, neque etiam
refugiunt, tanquam Iudaico odio in eam offensi, sed subinde admittunt in
gratiam regum, quibus parent
. Ostendit aperte, non fuisse studium

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0089.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free