Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
dimisdium luciorum, quod in partes duas æquales dividitur inter Coronam &
sacerdotem. Jam ut hæc, & alia, quæ ipsis à Regibus tributa sunt
beneficia, sacerdotes faciunt alacriores, ita & ipsorummet Lapponum
cura major, ut proficiant quotidie in religione dicta. Quo pertinet
initio, quod sacerdotes dictos audiant excipiantque cum honore
observantiaque. Nam & adventantes ad se, salutare solent inclinato
capite, & deducere suain tuguria, & præbere ipsis cibum, &
quæ possunt alia humanitatis exhibere officia, postremo in signum
reverentiæ appellare Dominos. Sic enim prædictus Rheen, ut
verba ejus sonant Latine. Verbi divini doctores ipsis adsignatos amant,
& honorant, eosdemque vocant Herrai; hoc est, Dominos. Et
Wexionius in Desc. Suec. Lib. IV. c. 8. Gens Lapponica sacerdotes honorat,
circa festum natalitium Christi visitantes rhenonibus procul excipit ac
provehit. In tentoria mollibus ramis betulinis, super strata pelle
rhenonis adornata deducit. Accurrunt omnes inclinato corpore Rhutenico
more salutantes his verbis: Saa tervve tulemast Lappinmaa, h. e.
gratulamur adventum in Lapponiam. Mensa est asser humi positus,
fercula pisces aridi, carnes rhenonis arefacta, ejusque lingua ad ignem tosta
ossaque ad focum calefacta, quibus discissis medulla promitur. Hæc sine
sale & pane, quem utrumq; verbi divini ministri secum afferunt, itemque
vinum (cerevisia enim ob frigoris rigorem inutilis eit) Lappi vero
aquam in vasculo corticeo potui apponunt. Deinde observant dies
quoque sacros, ut Dominicos & festos alios. Olaus Petri:
Vnanimes in observando Sabbatho sunt omnes. Nec in eis labores
suscipiunt graviores. Dhe haolla sig ifraon alt arbete poco the dagerna,
inquit Tornæus de Lapponibus Tornensibus, h.e, abstinent ab
omni labore iis diebus. Quin imo & pecoribus suis tum indulgent
quietem. Multi à labore incipiunt cessare pridie ante diem Dominicum,
quæ omnia testatur dictus Rheen his verbis, ut Latine quidem
sonant: celebrant omnes dies festos & Dominicos, iisque abstinent
ab omni graviore opere, illo prasertim tempore, quo sciunt verbum Dei
sacris in concionibus annunciari. Nec hoc diebus Dominicis tantum
faciunt, sed & Saturni, quibus itidem non facile suscipiunt laborem
graviorem. Diebus Dominicis etiam pecoribus & jumentis suis quietem
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>