Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
dhe hoegt, aldeles saosom andra Christne: Hoc est, Cœnæ Dominicæ
& Baptisimi Sacramenta magna veneratione colunt, plane sicut Christiani
alii. Sed & alia pietatis Christianæ capita non negligunt. Nam
à juramentis, execrationibus, blasphemiis in Deum, & similibus
abstinent religiose. Quod testatur idem. Hoc, ait, commendandum in
eis, quod à juramentis horribilibus, maledictis, & ejusmodi, sibi caveant,
neque ista vulgo sint in usu apud ipsos. Erga pauperes sunt benefici
ac liberales, sicut loco alio jam dixi, ubi furta quoque plerisque
ostendi essę ignota. Ipsi quoque inter se versantur multa cum
humanitate, mutuo se invisentes, & confabulantes amice, præsertim
qui sunt gentis unius & cognationis vel affinitatis. Qua de re
ille ipse Samuel Rheen: Mutuo sese crebro solent invisere, alterq;
alterum excipere, qui sunt necessitate, vel affinitate, aliave amicitia juncti
inter se. Atque ista quidem faciunt omnia, quoniam abunde
didicerunt, quæ qualisque sit religio Christiana, quid à singulis exigat
non respectu modo fidei, sed & operum vitæque reliquæ. Quod
testatur rursum dictus Scriptor cap. 24. Sciunt optime Lappones, unum
esse Deum, qui creavit cœlum & terram, nosque omnes per mortem Filii
ejus esse liberatos. Et post non pauca interjecta: Fides hæc est
Lapponum, ut intelligant unum esse Deum, in Divinitate tamen unica
personas tres, Patrem, Filium & Spiritum Sanctum. Jam ut hæc omnia ex
præceptis religionis Christianæ observant, ita versa vice, quæ ad
superstitionem spectant veterem, fugiunt & abominantur. Tympana
tollunt abolentque; idola, stipites, saxa, quæ pro diis habuere
quondam comminuunt & comburunt. Est exemplum elegans,
quod memorat Johannes Tornæus in hunc modum. In pago
quodam Lappmarkiæ Tornensis, Pældojærf vocato, Lappo habitabat
aliquis, Petrus Pæiwiæ appellatus, homo probus, pius, & locuples.
Is initio cum suis omnibus colebat Seitan idolum. Accidit
quodam tempore, ut rangifeti ejus morerentur magno numero:
iccirco Seitan implorabat suum, ut malo occurreret. Verum irritæ
fuerunt preces; rangiferi nihilominus moriebantur. Postremo
iter ipse suscipit ad locum, ubi Seita stabat erectus, cum familia omni,
copiaque lignorum aridorum. Circa idolum spargit ramos
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>