Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
antiquissimis temporibus inde in horrendis tenebris ac erroribus
vixerunt. Ex his causis, & similibus jam sequitur, quod non parum
reliquum sit apud ipsos superstitionis, idololatriæ, ac impietatis
cæteræ, nec id extirpari omne potuerit brevi tempore. Quod
videmus in plerisque rusticis ac plebeis non in Suecia solummodo,
sed & Germania, Gallia & aliis regionibus evenire, apud quos
reperiuntur copia ingenti, quæ ex superstitione, imo & impietate
veteri paganicaque oriuntur, fideq; bona manent reliqua. Cæterum
quæ apud Lapponas nunc supersunt, possumus ad duo summa
revocare capita. In primo occurrunt superstitiosa, impia, paganica, &
Ethnica; in secundo magica & diabolica. In priori capite nonnulla
superstitiosa sunt, vana, & anilia, nonnulla prorsus impia &
paganica. Primi generis est illud, quod observent tempora, diesq;
alios habeant pro atris, alios pro candidis. Jnter atros numerant
præcipue diem, Catharinæ festum, item Marci, quem appellant
Cantepaive, ac Clementis. Itaque his diebus nihil agunt operis
serii, cum primis vero à venatione abstinent. Causas ferunt duas,
quod si venarentur tali die, arcus cum sagittis essent rupturi, alteram
quod sic essent perdituri successum prosperum venationis toto illo
anno. Qua de re sic Samuel Rheen, ut verba ejus à me versa sunt.
Dies habent quosdam, quos observant, ut Catharina, Marci vel Cante
paive, item Clementis, quibus diebus nemo Lapponum venari vult aur
sugittis feras petere, fuerunt quippe ita fore, ut multa ipsis eo anno
improspere eveniant, si quid tali die venarentur, sagittisve peterent, atque id
imprimis, quod rumpentur arcus ipsorum. Ad eundem modum pro
infausto habent primam diem Natalitiorum Christi, quippe qua qui
patres sunt familiarum, egredi è suis ædibus seu tuguriolis haud
sustinent, ac ne templum quidem frequentant, sed filios filiasq; tantum
mittunt cum ancillis famulisque. Idem: Diebus quibusdam festis
varias exercent superstitiones, ut præcipue prima die Natalitiorum
Christi, qua ipsi patres familiarum ægre veniunt ad templum, sed
mittunt filios filiasq; tantum suas cum ancillis. Causa, quia sibi metuunt
à nescio qua sive spectrorum, sive divorum multitudine, quam
catervatim errare per aerem illa putant die, sibique placandam prius
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>