Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
Joh. Tornæus cap. 7. sicut verba ejus habent translata in Latinum. Ex
Ecclesiæ nostra Doctoribus sunt aliqui, qui dicant, Lapponas more
cæterorum Orientis populorum coluisse ignem. Ergo vero nec ex veteri
traditione quadam apud Lapponas, nec alia ratione potui cognoscere, rem ita se
habere, quamvis summum studium adhibuerim. Ecclesiæ Doctores
quos hic innuat, ignoro, nisi fors intelligat Paulinum, qui tamen
quicquid hujus tradidit, ex neminis alterius tradidit sententia,
quam Daniani. Lapidibus Peucerus addit ligna. Verba
sunt in de Divin. p. m. 202. Coluerunt hactenus pro diis ligna &
lapides. Sed ligna illa, quibus formant Thorum seu Thoronem,
quod & ipsum post monstrabitur. Manent ergo illi tres prædicti
majores, saltem apud Lappones Pithenses & Lulenses. Nam
Tornenses atq; Kiemenses ignorare hos dicuntur, eorumq; loco
colere, quos communi nomine vocent Seitas. Testis Johan Tornæus
nominatim de Stoorjunkare. Stoorjunkaren, ait, vveta intet
Tornao och Kemi Lappar af. Hoc est: Stoorjunkarum Lappones
Tornenses & Kiemenses ignorant. Contra de Seitis, sicut verba ejus
ex cap. 7. Latinè sonant. Stipites & Lapides coluerunt pro diis
suis, quotq; erant familia , imo quot fere Lappones tot habebant idola,
suis, collocata locis juxta lacus. Erat tamen unus inter hos pracipuus &
summus, quem præcæteris seorsum colebat pagus totus. Hunc ut &
cæteros minores Deos appellabant Seitæ. Quanquam cum vox Seita,
numen quodvis denotet apud Lapponas, credi possint colere sub
eo, qui Luhlensibus est Tiermes sive Aüke, id est, Tonans sive
Avus, & ab aliis vocatur Thorus, præsertim majore illo Seita, &
reliquorum velut capite. Sub reliquis vero minoribus, qui
Luhsensibus Stoorjunkare, esseq; non tam numinum quandam
differentiam, quam vocabulorum, quod Tornenses malint uti voce
generali, cæteri vero speciali. Illi majores minoresq; juxta
nominare Seitas, hi istos quidem Tiermes vel Aüke, hos vero
Stoorjunkare. Certe si attendas cultum, & quæ cætera sunt hujus
generis, plane inter se videbis convenire, & quo Tornenses, & quo
cæteri utuntur, sicut ex sequentibus amplius constabit. Præter
majores vero, quos in præcedentibus attulimus, Pithenses,
Luhlenses, & vicini habent aliquos minores etiam. Idem facere
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>