Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
manibus cognatorum post mortem. Sed & hoc ex eo intelligitur,
quia ipsis offerunt sacrificia. De quibus alius Anonymus Ms.
penes me. The offra doeden, eller the framledne doede. Hoc est:
Sacrificia morti,aut mortuis offerunt. Sed de sacrificiis postea.
Præter Manes vero habent spectra alia seu dæmonia, quæ vagari ajunt
per rupes, montes, flumina, lacus, quæ & ipsa divino quodam
prosequuntur honore, sicut veteres Romani Faunos suos, & Sylvanos,
Tritonesque. De quibus idem Samuel Rheen: Troll mena the
vvara allestædes i fiællen, i bærg och sioear. Hoc est; Dæmonia
quædam putant esse ubique in rupibus altis, montibus & paludibus. Est &
tertium quoddam genus sive bonorum, sive malorum geniorum,
quod credunt versari in aëre, cum primis tempore Nativitatis
Christi, de quo nonnihil jam in præcedentibus. Etiam de his prædictus
scriptor testis est, post nonnulla, quæ de sacrificiis, offerri eis
solitis. Det the vvillia gifvva det omkring vvan drande Iuhlafolket,
som the tao mena skola færdas omkring i luften. Hoc est: Hæc offerunt
tum circumvaganti cœtui Iuhlio, quem eo tempore credunt errare in
aëre. Ubi cœtus Juhlius est à Juhl, festo natalitiorum Christi, sicuti
nunc quidem vocem illam explicant. Priscis enim annum denotabat
novum, ut jam demonstravi pluribus in Upsalia mea. Quo
tempore quia multitudinem spectrorum geniorumve illorum
vagari potissimum per aërem existimant, iccirco nomen istoc ei
indiderunt. Atque hæc sunt numina pleraque, quæ Lappi etiam num
simul cum Deo vero Christoque colere ac venerari sese posse
arbitrantur. De quibus omnibus nunc sigillatim, & cujuscunque cultu
agemus.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>