Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
Latine habent. Deos suos Seithas dictos collocant suis in lacis juxta lacus
vel paludes. Vbi semper hoc observant, ut sit locus ille pulchre virens
gramine, vbi collocatur. Æstate ipse pariter ac locus totus, ornatur
ramis arborum virentibus, hyeme vero ramis piceæ minutim concisis, qui
quoties arefiunt & pallescunt, alii novi recentesque in eorum locum
debent substitui. Nisi malit quis accipere pro Stoorjunkaris, cum ad
lacus paludes que dicantur collocari, hic enim Stoorjunkerorum
locus, ut mox dicam. Quanquam Seitas putem non ad lacus solum
collocatos, sed & locos alios fuissę; atque sic utrumque retulisse
numen sub vocabulo unico, ut & supra diximus, nec Tornæum tam
sollicite voluisse ista inter se discriminare. Jam quod Thoronis
sive Tiermes, idem Solis etiam est fanum. Docet dictus autor cap.
25. ubi loquitur de sacrificio, quod Soli offerunt. Huilket the
uphængia baak om kottan, ther the och offra Thoren. Hoc est: Id
suspendunt à tergo tugurii, ubi & Thoroni faciunt sacrificia. Non alio
loco Solem venerantur, quam quo Thorum, sed utrique sacrificia in
simili mensa, super simili tabulato offerunt. Quo fit ut suspicer,
non diversa hæc, sed eadem esse numina, nec re, sed vocabulo
distincta tantum, eundemque Deum dici Tiermes sive Aieke, cum pro
vita saluteque, ac contra dæmonum insultus invocatur, Baivve vero,
cum ab eo poscitur lumen, & calor, & si quid aliud contra frigora
fovet corpus recreatque. Atvero locus, quo Storjunkare honoratur,
longe alius, montes nimirum certi ac peculiares, item littora
paludum. Habent enim rupes quasdam ad hoc sacratas, easque
sigulæ fere familiæ suas & certas, destinatas huic negotio. De
familiis docet Anonymus quidam hisce verbis: Hvar och een familia
eller slæckt hafvver sina Storjunkare staoandes i det land ther the
vvistas och boro. Hoc est; Quælibet familia suos habet Storjunkare in ea
collocatos regione, quam incolunt. Atque ita quoque Samuel Rheen:
Hvvar och een slækt eller familia hafvver sitt besynnerliga œfferbarg.
Hoc est: Gens quælibet seu familia suum peculiarem habet montem
sacrum. De montibus seu rupibus, præter postrema verba, jam allati
loci, docet alius ejusdem, ita sese habens: Thesse Storjunkare upressa
the i fiell eller bærgsklefvvor. Hoc est: Storjunkare hosce collocat
in rupibus aut cavernis montium. Non autem rupes tantū adhoc
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>