Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
In tympano B. a. Deus Pater. b. Jesus. c. Spiritus.
d. S. Johannes. e. mors difficilis. f. capra. g. sciurus. h. cœlum. i. Sol.
l. lupus. m. piscis siik. n. urogallus. o. amicitia cum rangiferis
sylvestribus. p. Anundus Eerici (cujus fuit hoc tympanum) occidit
lupum. q. dona. r. lutra. s. Lapponum aliorum amicitia.
t. cygnus. v. signum ad explorandum statum aliorum, & num morbus
sit curabilis. x. ursus. y. porcus. β. piscis γ. hic animam defert ad
infernum.
A Cæterum observo non esse tympana omnia iisdem picta
imaginibus, ipse namque tria habeo, servoque in Musæo meo aliter
formata. Quorum unum additum priori, littera B signatum
vides. Sed paulo aliter describit Dn. Joh. Tornæus, cujus ideo
verba, ut Latine sese habent, nefas fuit omittere. Omnes figuræ sunt
divisæ in certas regiones, quales præcipue sunt tres. Prima significat
Norlandiam pluresque regiones Sueciæ, atque locatur à parte meridionali
tympani, distintta à cæteris linea quadam,continetque potissimum urbem
maxime vicinam, ubi commercia exercere sua quotannis solent. Vt
exempli gratia in tympanis Tornæ aut Kiemi fabrefactis depicta est urbs
Tornæ, cum templo, sacerdote, præfecto Lapponum, aliisque quibuscum eis
est negocium. Item via, quæ à Tornæ tendit ad ipsos, in qua cernunt,
quando ad ipsos sit venturus sacerdos, præfectus, vel quis alius, cum rebus
cæteris, quæ ibi geruntur. A parte septentrionali picta est Norvagia,
cum iis, quæ in ipsa continentur. In medio vero harum partium duarum
ipsa est Lapponia, quæ partem maximam tympani complectitur. In
ea variæ sunt bestiæ, quæ apud ipsos reperiuntur. Stant ibi picta
agnina rangiferorum sylvestrium, ursi, vulpes, lupi, feræque omnis generis, ad
significandum, an, & ubi possint inveniri. Si rangifer domesticus
amissus fuerit, ubi sit requirendus. Rangiferorum vituli num sint
habitiri vitam. Piscatura cum reti num futura sit prospera. Ægrotus num
sit recepturus valetudinem nec ne. Gravida num facile sit habitura
puerperium. Vtrum mors hunc illumque nec ne, tali, aliove modo sit
oblatura, aliaque omnia de quibus sunt solliciti. Quæ diversitatis hujus
causa sit, non satis scio, nisi quod acceperim nocentiora quædam
magisque servientia magicis negotiis tympana alia esse aliis. Unde
suspicor, pro diversitate operum addi picturis illos aliquas vel demi,
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>