- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
168

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)


CAP. XIV.

De Nundinis apud Lapponas.



Ad negocia publica, de quibus actum hactenus,
pertinent & commercia cum aliis. Ea quomodo temporibus
priscis coluerint Lappones, non satis notum est. Refert Paulus
Jovius, exposuisse merces suas, qui habebant venales, post
consuevisse abire. Lapponas ex eis sustulisse, quod placeret, ejusq;
loco reliquisse pelles, facta utriusque rei æquissima æstimatione,
sine ullo colloquio contrahentium. Verba ejus. Lappones
candidissimas pelles, quas armelinas vocamus, cum varii generis
mercimoniis permutant, sic tamen ut omne mercatorum colloquium
conspectumque defugiant, adeo ut mutua rerum venalium collationefacta, &
relictis medio in loco pellibus cum absentibus & ignotis sincerissima fide
permutationes tranfigantur
. Defugisse dicit colloquium & conspectum
mercatorum, nempe quia sic descripserat in præcedentibus, quod
sit gens agrestis, supra quam credibile sit, suspiciosa, & ad omnis
externi hominis vestigium navigiique conspectum maxime fugax
. Verum
hoc revellit Zieglerus. Commercia, exercere quidem scribit sine
colloquiis, id vero facere propterea, quod sermonem habeant
diversum sermone populorum reliquorum, neque possint intelligi.
Commercia permutatione & pecunia, agunt mutuo ( lege nutu)
consensum tantum & nullo sermone communicato, atque istud non propter
ingenii inopiam & mores brutos, sed quod linguam habeant peculiarem
& ignotam vicinis.
Quando ait, non propter igenii inopiam, &
mares brutos,
Jovii refutandi caussa facere videtur. Atque stat à
partibus Ziegleri etiam Herberstenius. Nullus, inquit, illis aureæ
& argenteæ monetæ usus, sola rerum permutatione contentis, & cum
aliorum idioma non calleant, apud exteros muti propemodum esse
videnrur
. Itemque Olaus Magnus, qui de hac re ita lib. IV. cap. V.
Commercia rerum absque pecunia, bonæ & fideli permutationi

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0192.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free