Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
ex vicinis, multa tamen habere prorsus singularia, nec ulli genti
alii recepta notave, sunt, qui arbitrantur. Ipse Dominus Johannes
Tornæus, post superiora. Cæterum propria atque originalia tum
vocabula, tum phrases modosque loquendi maxima ex parte continet.
Tribuit linguæ Lapponum propria vocabula, proprias item loquendi
formulas, atque adeo in linguis aliis minime receptas. At vero
alii ortam linguam putant ex Finnonica. Finnonicæ profecto
linguæ cognata habere plurima fatentur omnes. Jam olim ita
Münsterus Cosmograph. Lib. 4. cap. 35. Lingua Finnonica, ut in
mediterraneis locis invenitur, in nullo communicat cum sermone Suetico, sicut
nec cum Moschovico, sed est propria Lapponum populorum interioris
Septentrionis. Samuel Rheen: Lappesken hafvver meheendels sin
affinitet med Finska. Hoc est: Lapponica lingua potissimam
affinitem habet cum lingua Finnonica. Et Dominus Zacharias Plantinus
in præfatione Ms. Lexici Lapponici. De majori majorem partem
cognatione utriusque linguæ (Lapponicæ & Finnonicæ) res est, ni
falor, quam ut multis sit opus verbis manifestior. Quibus alter utrius
suppeditat notitia, experientur eam facile. Quam sententiam
existimo esse verissimam. Ac ne dubium possit esse, en vocabula non
pauca, quorum usus est quotidianus, cum Finnonicis non multum
abludentia.
| Deus Lapponice est Iubmal aut Immel, Finnonice Iumala. |
| Ignis tolle Lapponibus, Finnis tuli. |
| Dies illis paivve, his paivva. |
| Nox illis ii, his yœ. |
| Fluvius illis jocki, his similiter. |
| Lacus his Iaur, illis Iarvvi. |
| Glacies illis Ienga, his Iææ. |
| Mons illis vvarra, his vvuori. |
| Sylva illis medz, his medza. |
| Oculus illis silmæ, his similiter. |
| Nasus illis niuna, his nenæ. |
| Brachium his Ketavverth, illis Kasivversi |
| Mans illis Kiætt, his Kæsi. |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>