Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
Græcorum, & similium prolixe potest demonstrari. Nec est magna
dubitandi cusa, si, quod supra diximus, & ex hac ipsa linguæ
utriusque similitudine haud difficulter colligitur, Lappones sunt orti ex
Finnonibus. Cur enim alia uterentur lingua, quam quæ ipsis
tradita est à majoribus? Quo argumento nititur & Wexonius, ut
linguam Lapponicam ostendat ortam ex Finnonica. Verba ejus
exstant in Descriptionis Sueciæ lib. 3. cap. 12. Vt gens Lappica ex
Fenningia orta videtur, ita lingua etiam congruit. Putat ista sese
mutuo naturali ratione consequi, esse oriundum ex gente aliqua, &
illius gentis uti lingua, neque potuisse aliter evenire in Lapponibus.
Quæ omnia vero admodum consentanea videntur. Sed hic dicat
aliquis, non potuisse tamen eam sententiam, qua existimarunt
nonnulli, peculiarem Lapponibus esse linguam, omni ratione esse
destitutam, saltem necesse esse, ut in ea occurrant aliqua, quæ
sententiæ huic dederint occasionem. Et profecto negari non potest
qui reperiantur verba quædam nimis à Finnonicis discrepantia. Ut
exemplis res appareat.
| Sol Lapponibus significat Beivve, Finnonibus Auringa. |
| Cœlum illis albme, his taivvas. |
| Aqua illis Kietze, his vvesi. |
| Pluvia illis abbræ, his sade. |
| Nix illis mota, his lumi. |
| Homo illis Vlmugd, his ihminen. |
| Vir illis albma vel olma, his mies. |
| Femina illis nissum, his vvaimo. |
| Capillus illis vvaopt, his hiuxi. |
| Os illis nialbme, his suu. |
| Mentum illis kaig, his leuca. |
| Cor illis vvaibmi, his sydaon. |
| Caro illis ogge, his liha. |
| Lupus illis seibik, his susi. |
| Ursus illis muriet, his karhu. |
| Vulpes illis riemnes, his kettu. |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>