- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
194

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

longe rotundæ sunt ex simili ligno in orbem flexo, ad modum
capsarum aut tympanorum militarium, nisi quod figura sint oblonga,
sicut dixi. Has arculas in imo claudunt virgis betulinis, craticulatim
adtextis, in summo loris aut fasciis laneis, quas solvunt, quotiens
quid est vel inserendum, vel eximendum, atq; ne quid vel excidat,
corticibus betulinis, vestibus, aut pellibus, omnia involvunt.
Has arculas loris aut funibus religant, ad capita prædictorum
lignorum, sic ut utrinque dependeant à latere rangiferi, summa parte
exterius, ima interius ad ventrem rangiferi obversa, species
totius rei est ejusmodi.

Atque hæc est ratio, qua onerant rangiferos, non modo in
utensilibus & supellectile, sed & infantibus, qui ambulare
nequeunt, transportandis. Nam cum ipsis cunis infantem sic
suspensum à latere rangiferi vehunt, qua de re & in sequentibus dicam.
Servant autem in hac rerum suarum deportatione, certum ordinem,
quem nemo temere immutat. Initio ambulat ipse paterfamilias,
post se habens aliquot rangiferos prædicto modo oneratos,
sequitur deinde uxor ejus pari modo. Post quicquid habent
rangiferorum in gregem collectum, agentibus ante se liberis aut
famulis eum gregem. Agmen claudit is, cui transportatio tympani
est commissa. Ita Samuel Reen. Fræmst gaor huusbonden, och
hafvver naogra Rheenar och lass, them han leeder efter sig, ther næst
kommer hans hustro, fœrandes och naogra lass, sedan fœlier heela
reenhiorden, thæm deras barn och legofolck skola sachta fœr sig drifvva, och
æffterst kommer den som fœrer trumman
. Hoc est: Principio ambulat
paterfamilias, cum quibusdam rangiferis oneratis cum sarcinis, quos
post se ducit. Post venit uxor ejus, quæ similiter post se ducit partem
sarcinarum, tum sequitur grex omnis rangiferorum, quem liberi &
famuli moderate cogunt. Vltimo loco venit is qui ducit tympanum
.
Solent autem hos rhenones seu rangiferos clitellarios cum sarcinis
ducere, non plures simul junctos, verum alium post alium, longa serie,
sic ut unus fune religatus sit ad clitellas alterius antecedente
homine Lappone, ac primum post se trahere, fune ad collum
religato. Atq; ita quidẽ ambulando pergunt, donec ad idoneum

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0218.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free