Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
amiciunt. Corpus medium & ipsæ ornant cingulo, sed quod nonnihil
differt à cingulo virorum. Primum enim latum est admodum, &
sæpe ad tres digitos. Idem. Alle Lapquinfolk bruka teenbælter tree
finger breda. Hoc est: Omnes fœminæ Lapponicæ usurpant
cingila stannea, tres digitos lata. Deinde ornatur non bullis, verum
laminis integris digiti longitudine, vel majori, cælatis varia forma
florum, avicularum, & similium. Has laminas suffixas habent in
tænia coriacea unam prope alteram, ut eis cingulum totum sit
opertum. Sunt porro eæ laminæ vulgo quidem è stanno, unde
supra stannea cingula sunt vocata; ditiorum quarundam vero etiam
ex argento. Ad hæc cingula suspendunt catenas plures orichalceas,
& in harum una cultrum cum vagina, in alia vidulum seu marsupium
in alia thecam cum aciculis, quibus addunt deinde numerum bene
magnum annulorum orichalceorum. Habentque hæc suspensa
non à latere, quod olim alibi receptum fuit fœminis, sed ante se in
ventre. Supra dictus scriptor. Widh samma bælten binda the een
hoop messingekiædior, them the hængia fram fœr sig, tær pao sitter kniif,
naolhuus, pung och een stoor hoop ringar af messing fast bundna, som
vvæl ær tillhoopa ett lisspund till vvicht. Hoc est: Eo in cingulo
suffigunt catenas multas orichalceas, quas habent ante se pendentes, &
in iis cultrum, thecam acicularum, marsupium , & ingentem numerum
annulorum orichalco firmata, ut pondus omnium æquet sæpe libras
vulgares viginti. Notabile profecto pondus, & cui quotidie
cicumsferendo mireris sufficere. At ipsæ eo delectantur, imprimis
annulorum numero, quorum concursantium strepitus eis est
gratissimus, creduntque illo non parum commendari formam suam.
Johannes Tornæus: Anunulos ex cupro & orichalco quamplurimos
appendunt, qui ambulando aliusque mutuo conflictu tinnitum edunt.
Est is sonus ipsis gratissimus, & indicium decoris. Meminit verbo
& Wexionius: Fœminae utuntur cingulo, annulis & catenis stanneis
& orichalceis ornato. Stanneas catenas sive annulos facit, quod
vix puto reperiri. Vulgo certe omnes sunt ex orichalco, & nec
durabiles ex stanno possunt esse, nec tinnitum edere. Habent
alias peculiare ornamentum pectoris, quod vocant Kracka. Factum
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>