- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
215

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)


CAP. XVII

De Victu Gentis Lapponicæ



Post res, quibus à corpore suo Lappones arcent
injurias Cœli, aliave incommoda, venio ad eas, quibus alunt id,
& sustentant. Cibum inquam atque potum. Cibus non est
generis ejusdem apud omnes Lappones. Nam cum alii sint
montani, vulgo Fiel Lappar, alii Sylvestres, vulgo Graan Lappar appellati,
cibus quoque alius est horum, alius illorum. Montani vivunt fere
ex rangiferis suis, quorum lac, & caseos, & carnes accommodant sibi
in cibum. Samuel Rheen: Fiellapparna hafua sin fœda af booskapp,
och bruka fœga fiskerii, uthan æta kioett, ost, och mioelk
. Hoc est:
Lappones montani vivunt ex pecore, nec fere piscationibus utuntur,
sed vescuntur carne, caseo, lacte
. Habent hæc omnia ex rangiseris,
qui pecora ipsorum. Nisi quod interdum emant ex vicina Norvagia
oves, capras, boves, idque circa festum Johannis. Idem:
Nær Lapparna reesa till Hansmesso marknaden, kioepa the Norige
oxar eller koor , them the mioeka om sommaren, och om hoestetiid
slackta: Item. getter och faor
. Hoc est: Cum Lappones proficiscuntur
ad Nundinas, Johannis dictas, in Norvagia sibi emunt tauros aut
boves, quas emulgeant per æstatem, in autumno vero mactent. Item
capras atque oves
. Habent ergo lac, item carnes aliquando & ex
ovibus, capris, bubus, tauriss. Sed hoc minus frequenter, quia
nequę emere, neque alere multos possunt. Nam nec pabulum, nec
stabula pro illis habent tempore hyberno servandis, nec habere
possunt, quia ipsi diu nusquam manent in eodem loco. Et hæc causa,
cur, quæ sibi compararunt æstate, hujus generis animalia, ea in
autumno cum deficere pabulum pro eis incipit, mactare soleant. At
vero quoniam rangiferos, & semper, & insigni habent multitudine,
idcirco cibus frequentissimus ex ipsis. Differt tamen is, quo
utuntur hyeme, ab eo, quo utuntur æstate. Hyeme namque carnibus

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0239.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free