Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
ær diup, tao rænna the them up med skiid eller andrar, med huilka the
loepa ofvvan pao snioen, men rhe en bryter igienom. Hoc est: Occiduntur
& veris tempore, cum præaltæ sunt nives, tum enim venatores super eas
decurrunt ligneis suis tabulis in pedibus, rangiferosque occupant, qui
nives pedibus perrumpunt. Alias & canibus impelluntur in laqueos, de
quo Joh. Tornæus: Capiuntur alio modo laqueis & canibus. Postremo
adhibetur genus quoddam quasi retium ex perticis contextis, modo
sepimenti agrestris, quod utrinque decurrit tractu longissimo, ut
compulsi conjectiq; intra illud cogantur tandem prolabi in foveam
ad id paratam in fine operis. Describit idem Dn. Tornæus verbis
hisce: Capiuntur item sapibus per aliquot miliaria quemadmodum duo
brachia extensis, intra quas ferarum agmen clausum in foveam demum
præceps ruit. Hæc rangiferorum est venatio. Sequitur ursorum, quæ
plane singularis, & ritu ac superstitione multiplici referta, ut cum
cura de ea sit agendum. Primum omnium dant operam, ut in autumno
explorent, ubi ursus fecerit cubile suum, in quo per hyemem
velit latere. Quod qui primus didicit, dicitur hafvva ringet bioern,
hoc est, circuisse ursum, estq; hujus præcipua in hoc negotio cura &
autoritas. Nam sic habet Anonymus Ms. agens peculiariter de hac
venatione: Den Lappen, som vveet, hvvarest bioern ligger, och hafvver,
som the kalla, ringat eller hvverfft biorn, det ær, om hoestetiid; nær snoen
alldrafoerst faller, ræcht sporen effter bioren, den summa Lapp skall gao
alldrafrempst, nær the utdraga &c. Hoc est: Lappo is, qui novit, ubi
ursus habeat cubile suum, eumq;, sicut ajunt, circuivit aut cinxit, id est,
tempore autumni, cum primæ cadunt nives, vestigia ejus observavit, is
primus debet ire, cum exeunt contra ursum. Solet autem hic post eam
explorationem, cum gaudio venire ad cognatos & amicos, eosque
ad venationem istam invitare, tanquam ad solenne aliquod convivium,
quia, sicut alibi est dictum, non alius delicatior est cibus apud
Lapponas, quam ursina caro. Samuel Rheen: Samma Lapp kallar
tillhopa the nærmaste af slechten och vvænnerna, liika som till ett
foernæmligit collatz. Hoc est: Lappo ille (qui nempe primus
exploravit reperitque ursi cubile) convocat proximos necessarios
& amicos, haud secus, ac ad splendidum convivium.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>