Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
Prompti quoque sunt fabricandis capsis majoribus cistisve, quas &
ossibus immissis, varioque linearum incisarum ductu cultis exornant. Et
est ejus generis una apud me, Dn. Ludovici Ottonis Bothniensis
munere. Tota est ex tenuissima betulæ tabula confecta, quæ flexa
est in oblongum orbem, sic utrinque junctis capitibus, ut junctura
quidem, nulli vero clavi, nulla vimina, quæ ipsam teneant,
conspiciantur. Operculum ex uno ligno est, quia quicquid oræ aut limbi
vicem in co debet præstare, id omne tabulæ reliquæ sic excavatæ
annexum est. Cultus quoque additus ex ossibus rangiferorum in
laminas tenues sectis, quarum aliæ oblongæ, aliæ orbiculatæ, variis
ornatæ linearum ductibus, ut Samuel Rheen docebat. Quorum
omnium ut species fiat manifestior, totam capsam delineatam
dedimus in fine huius capitis litera C. notatam. Quintum artificium
pertinet ad corbes sive cophinos, de quibus idem scriptor: The æro
och ganska behændige att goera korgar. Hoc est: admodum quoque
prompti sunt faciendis cophinis. Et est ars hæc inter singulares
prorsusque spectatas in Lapponibus, quandoquidem gens nulla, quæ
hac parte ipsis queat comparari. Materia sunt radices arborum,
quas contusas maceratasque findunt in tænias longas, ut in quamvis
rationem flecti possint. Meminit Johannes Tornæus. Cophinos
quoque omnis generis ex arborum radicibus combinant. Modus
combinandi non ut vulgo apud gentes alias receptus, verum circuli ea
magnitudine, qua cophinum esse volunt, per hæc vincula radicum
arctissime colligantur, unus super alterum, donec crescant in
justam cophini altitudinem. Solent autem, quando adhibere
volunt diligentiam, ea dexteritate vincula ista inter se conjungere,
ut arctissime condensata, infusam quoq; aquam instar vasis solidi
sustineant, ne possit perpluere. Species non est eadem omnium,
quidam enim sunt majores, quidam minores. Plerique rotundi
cum operculo, alii operti cum ansa semicirculari, qua brachio
aptata possint gestari, nonnulli etiam quadrate oblongi sunt.
Estque usus horum cophinorum non apud ipsos modo, sed &
Suecos omnes frequentissimus, quin imo & ad exteros propter
firmitatem operis & elegantium mittuntur. Delineationem unius rotundi,
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>