Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
CAP. XXII
De Negotiis Mulierum apud
Lapponas.
Persecuti hactenus negotia virorum, veniamus
nunc ad fœminas, & qui labores sint, quibus ipsarum se
industria exerceat, videamus. Duæ autem artes nominantur,
quas curare solent ipsæ, sine auxilio virorum, prima est Sartoria,
altera Sutoria. Quicquid enim vestium usurpant, non ipsæ solum,
sed & viri, hoc omne sarcire mulieres tenentur. Olaus Petri c. 16.
Feminarum est consuere vestes. Sic Johannes Tornæus: Vestes ex
pellibus rangiferinis mulieres consuunt, nam nulli certi sartores, aut
pelliones apud eos. Samuel Rheen: Quvinfolcks arbete ær att syy
allehanda klæder, baode foer mæn och qvvinnor. Hoc est: mulierum
labor est, sarcire omne genus vestimentorum pro viris pariter atque
feminis. Idem loco alio: Qvvinnornas arbete ær gœra klæder, handskar,
muddar &c. Hoc est: Mulierum labores sunt conficere vestes,
manicas, togas &c. Sicut aurem vestes sarciunt, ita quoque suunt
calceos & ocreas. Idem auctor: Idem quvinfolcks arbete ær, gœra skoor
och stoeflar. Hoc est: Est & fœminarum negotium, suere calceoss &
ocreas. Et rursum alio loco de his omnibus fœminarum occupationibus:
Lapparnas doettrar læra sy klæder, lappstoeflar, skoor,
handskar, muddar, ty ingen mansperson gœr naogot saodant, uthan
qvvinfolcken. Hoc est: Lapponum filiæ docentur sarcire vestes, sucre
ocreas Lapponicas, calceos, chirothecas, togas, nemo enim virorum, solæ
mulieres ista conficiunt. Hinc generatim Johannes Tornæus:
Mulieres sutilia tractant. Et hæc quidem opera & negotia præcipua
ipsarum. Occurrit & tertium, nam & quicquid pertinet ad jugendos
vehiculis sive trahis rangiferos, qualia sunt tæniæ pectorales,
copulæ; ornamenta dorsi, monilia, & id genus, ipse solent
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023
(aronsson)
(diff)
(history)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0284.html