- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
263

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

tenuissimorum ex ferro, crebris velut annulis inter se consertis, quod
Germani mei stricken nuncupare solent. Sunt hi pilei delicatissime
molles, ut mollitia colla etiam cygnorum, quibus mulieres
utuntur, æquent, si non superant, calorem autem foveant facilime,
& servent. Pari arre faciunt & chirothecas quæ & ipsæ usum
conu frigora habent eximium. Sed nec textura fasciarum, quas
prædixi inepta, quando benceficio instrumentorum textoriorum, ex
ossibus paratorum, ut ostendi in superioribus, varias in eis reddunt
figuras, quod apparet ex effigie illius tæniæ, quæ servatur in Musæo
meo, & expressa est in fine capitis præcedentis sub litera I. Et hæc
quidem secunda tertiaque ars est, cui dant operam mulieres; textoria
inquam eaque duplex, una cum radio & pectine, altera cum
bacillis ferreis. Quarta, atque ea plane singularis est, qua filis
superius explicatis scitissime inducunt stannum. Andreas Buræus:
Stannum in modum auri, in tenuissima ducunt fila iisque supradictos
nervos investiunt
. Duo sunt, quæ faciunt, primum, stannum
ducunt in fila, deinde fila stannea induunt filis aliis ex nervis
rangiferorum. Ad prius illud adhibent cornu variis foraminibus, aliis
arctioribus, aliis laxioribus pertusum, per quæ stannum immissum
dentibus attrahunt, ut sic tenuius paulisper factum in filorum
speciem formetur. Samuel Rheen: Thee draga och teentraod
igenom horn, pao hvvilcka the hafvva grofvva och granna hooll. Nær
teenet ær smæltat een aln laongt, draga the med sine tænder foerst
igenom the grofvva hohlen och sedan igenom thee grannare
. Hoc est:
Fila quoque trahunt ex stanno per cornu aliquod, in quo sunt foramina,
quædam largiora, quædam angustiora. Cum stannum fusum habent
ulnæ longitudine, trahunt id dentibus suis, primum per largiora, post per
angustiora foramina
. Jam quia fila sic formata sunt rotunda, &
iccirco filis aliis inducinequeunt, cum ut iis presse inhærent, ab una
parte debeant esse plana lataque, iccirco foramina ista in cornu
immisso ossiculo, dimidia sua parte claudunt, & sic denuo fila stannea
trahunt; ita fiunt dimidia sua parte plana. Idem: Tao teentraoden
ær long blefvvin, och skall sedan dragas bred, att han mao kunna spinnas,
sættia the ett liitet been i thet hool, thee draga traoden igenem,

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0287.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free