Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
Habet lorum unum, idque ad caput firmatum, de quo & Tornæus:
Cursu velocissimo fertur, unico loro bestiam regens. Sed quid est, quod
de altera addit manu? nimis ęnim brevis est. Hoc vult, una
manu rangiferum regere, altera traham. Nam quia traha est instar
Scaphulæ in imo semirotunda, idcirco nunc in hanc, nunc in illam
sese flectit partem, ut ei semper succurrendum sit, inclinatione
corporis in latus contrarium, & manu vectoris, ne penitus evertatur.
Ita pridem Herberstenius, qui & de cæteris in hunc modum.
Vehiculo in scaphaæ piscatoriæ formam facto, cervos jungunt (Ita vocat hic
rangiferos) in quo homo ne citato cervorum cursu excidat, pedibus
alligatur lorum, quo cervorum cursum moderatur sinistra, dextra vero
manu baculum tenet, quo vehiculi, si forte in aliquam partem plus æquo
vergeret, casum sustineat. Ita Herberstenius. Sed baculus ad dextram
pertinet, habetque adjunctum sibi lorum, quo regitur bestia, in
capite, quod eo fit, quo sedens in vehiculo, loco humili, supra dorsum
bestiæ, nunc in hoc, nunc in illud latus, pro ratione itineris, possit
trajicere; neque ita baculo illo sese ac vehiculum sustinet, ut
inclinatione corporis & manu. Facies negotii totius est hujusmodi.
Tali modo iter faciunt per hyemem, cum contecta omnia sunt
nivibus. Neque desunt ornamenta ipsis, quibus excolant rangiferum,
ut dorsuale, item tænia de collo pendens, cum campanula, qua
mirifice rangiferi delectantur, omnia acu filisque stanneis picta, &
in oris vestita segmentis panni, diversis tincti coloribus, ut ex effigie
præmissa intelligitur. Faciunt autem iter nunc tardius, nunc celerius,
prout ratio negociorum postulat. Si mutandæ sedis tantum
gratia, vehuntur lentè, quia post se trahunt supellectilem, & id genus
collecta in genus alterum traharum, quod diximus esse paulo longius,
& vocari achkio, quod & ipsum trahitur à singulis rangiferis.
Præcedit vir aut mulier cũ sua traha, sequuntur ipsi cum sarcinis vel
religati longa serie unus ad præcedens vehiculum, alter ad sequens,
vel etiam libere. Unde Wexionius: Hujusmodi achkios trahentes
rehnones multi unum Lappum præeagitantẽ velut ducem sponte sequuntur.
Dicit, sponte sequi, quoniam libere, ac ex consuetudine, qua
quotidie inter se vivunt juncti, sequuntur. Si vehuntur propter
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>