Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
selegat, quam videt habuisse plurimum successus cum donatis ipsi
rangiferis, ut si Lappo plures, quam unam habet filias, eam inter illas
semper ambiat procus, quam videt majori successu fructuque habuisse
rangiferos suos, nec attendit, honesta num fuerit, nec ne, pulchra,
num deformis. Scilicet qui loca colunt aspera & horrida, de victu
maxime sunt solliciti, quem quia præstant rangiferi, hoc quisque
putat se ab gravi paupertatis onere magis fore liberum, quo
magis copia eorum abundat. Postquam ergo juvenis circumspexit
sibi de puella, quod solet fieri plerumque publicis in conventibus
eorum, qui tributi exsolvendi, vel nundinarum gratia sunt instituti,
tum ad parentes ejus suscipit iter assumpto patre suo, si in vivis est,
item uno alterove speratæ parentibus grato, præcipue vero eo, qui
exponere desideria sua, & conciliare sibi puellæ parentes debet.
Cum ad tugurium eorum ventum, invitantur omnes, proco excepto,
qui foras stare, & vel ligna findere, vel aliud quid negotii
minuti solet expedire, donec ipse quoque in tugurium venire
jubeatur, nam sine peculiari venia incivile habetur, si introëat.
Johannes Tornæus, cujus verba Latine hic propono: Si quis Lapponum
proposuit ducere uxorem, confert sese ad puellæ, quam ambit, parentes,
vel tutores, una cum patre suo, & proxeneta, aliisque, qui negotium
promovere debent. Sumit quoque secum spiritus vini optimi cantarum
unum, duos, tres. Proxeneta cum cæteris intrat ad hospitem,
socerumve futurum. Pater proci stat ad januam, cum lagena spiritus vini
in manu, præbetque ipsis bibendum. Procus ipse non fas habet intrare,
sed exesse cogitur, more janitoris, vel canis. Quod si intraret,
antequam invitaretur, factum haberetur incivile ac impudens, quo
totum perderet negotium suum. Postquam de spiritu vini nonnihil
biberunt, tum proxeneta suum expedire munus aggreditur, proci
aperit desiderium, patremque puellæ orat, ut eam dare ipsi velit
in matrimonium. Quod ut felicius obtineat, patrem ornat titulis
nominibusque splendidissimis, quos potest comminisci, adque
singulos flectit genua, tanquam cum principe negotium sibi foret.
Dictus scriptor: Han kallar honom Stoorfader, som vvore han en
Patriarch, ervværdiq fader, bæsta och yppersta fadar, hoegsta fader derhoos
alltiid brukandes knæbœxanda. Och om den Konungslicha titeln
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>