Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
sylvestres, ursi, cervi, lupi, gulores, castores, lutræ, Vulpes, mardures, & sciuri.
Sed sunt cervi illi similiter non usque adeo frequentes, præterea
minuti, quales vulgo damacervi aut platicerotes nuncupantur. Qui
cum nihil habeant peculiare præ iis, qui re periuntur alibi terrarum,
suffecerit, quod nominati sint à nobis. Cervis jungi possent
rangiferi sylvestres, quorum numerus est ingens per Lapponiam.
Verum quia nihil differunt à Domesticis, nisi sola magnitudine, quæ in
eis major, & colore, qui est nigrior, idcirco ne de iis quidem
amplius quid addimus. Olaus petri: Rangiferi sylvestres magnitudine
duntaxat à domitis discrepant. Cervis addit lupos Samuel
Rheen. Et reperiuntur magna copia per Lapponiam, qui in eo
fere differunt à vulgaribus in terris aliis, quod coloris sint vergentis
plus in album, unde quoque albi lupi à quibusdam nuncupantur.
Sed & pilos habent densiores, longiores, atque spissiores. Hi
plurimum infestant Lapponum rangiferos, qui se contra ipsos cornibus
tuentur. Olaus Magnus lib. XVII c. 26. de ipsis, & eorum
cornibus: Caput undique contra inimicas bestias, præcipue lupos, armatum
reddunt. Reperi, quod est prorsus singulare, in schedis Buræanis,
quas jam memoravi aliquoties, nunquam lupos impetum solere
facere in rangiferos, fuerint alligati ad stipitem. Verba Schedæ:
Renen nær han ærtunden, byter han aldrig vargen, mæn ær han loes,
blifuer han vargamath. Hoc est: Si alligatus fuerit rangifer,
nunquam morsu eum appetit lupus, at si fuerit liber, luporum fit pabulum. Et
potest esse causa, quia lupus metuit insidias, quando cernit
funem, quo est rangifer ligatus. Est enim animal suspicacissimum lupus,
& rem quamlibet accipit pro laqueo, vel dolo
alio, quo possit circumveniri. Item, quod vicinos credat
homines, à quibus possit occidi, cum Lappones religare funibus
ad palos soleant rangiferos, cum lac debent emulgere, sicut
alibi ostensum est. Quanquam non modo rangiferos, sed ipsos
quoque homines aliquando invadant, mulieres præsertim, &
gravidas. Quod docet Olaus Magnus lib: IV. c. II. ubi agit de
Lapponibus, & modo, quem observant in tentoriis suis: Pars eorum,
inquit, in arboribus quadrato ordine crescentibus domos collocat, ne denso
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>